monumenta.ch > Isidorus > PRAEFATIO. > HOMILIA XIX. IN LITANIIS.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XVIII. IN OCTAVIS PASCHAE, SIVE IN CAETERIS DOMINICIS DIEBUS POST PASCHA. <<<     >>> HOMILIA XX. ITEM IN LITANIIS. De Oratione Dominica ( Evang. Luc. XI).

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XIX. IN LITANIIS.

1 Oportet, fratres charissimi, ut conventus istius causam non ignoretis, quo, secundum patrum praecedentium constituta, omnes in unum viri et feminae, pueri et senes, convenistis.
2 Ad conciliandum ergo nobis Dei misericordiam tempus est opportunum, ut per ieiunia et castigationem corporis, per preces et compunctionem cordis remissionem peccatorum nostrorum, et gratiam in conspectu eius invenire mereamur.
3 Legimus enim in prophetis quia cum Ninive civitati subversio divinitus immineret, et iuxta sententiam Domini (Ion. III), destruendi illam tempus ingrueret, consistentes in ea aliud non habuisse praesidium nisi ut, abiectis copiosis epulis, ieiunia continuata susciperent, et divitiarum ambitione deposita, humilitatem se paupertatis induerent? scilicet, ut exinde remedium perciperent unde his perditio contingebat; hoc est, ut iram Divinitatis, quam luxuriando provocaverant, abstinendo lenirent, et offensam quam in eos superbia contraxerat, humilitas mitigaret.
4 Dicitur enim in illa tribulatione ipse rex deposita imperiali purpura, regali ambitione submota, membra sua cilicio praecinxisse atque in sacco et cinere se diebus ac noctibus volutasse, homines et iumenta pariter ieiunasse, atque ad Deum in fortitudine clamasse.
5 Omne Ninivitarum regnum tunc interisset, nisi illud poenitentia patrona servasset.
6 Sed cur ieiunabant infantes et iumenta, quorum non arguuntur peccata? Ieiunabat parvulus ut evaderet senior; ieiunabant innocentes, ut non perirent peccatores: omnes pariter abstinebant, ut peccata quae ab aliquibus commissa fuerant, ab omnibus solverentur.
7 Ita et nos, fratres, cum consentientibus animis et conspirati fide clamemus ad Dominum Deum nostrum: Adoremus et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster (Psal. XCIV), patiens et multum misericors.
8 Precemur illum cum lacrymis et gemitu, ut convertatur, et ignoscat, et revertatur a furore irae suae, et non pereamus.
9 Igitur, fratres, quod valde dolendum est, aliqui vestrum non solum in his sanctis diebus haec non faciunt, sed, quod peius est, prae caeteris diebus turpius vivunt, sceleratius agunt.
10 Nam cum isti dies adveniunt, instruunt sibi convivia, praeparant domos, ut luxuria in eis diligentius exerceatur; et non in saccis neque in lugubri habitu, sed compti et ornati in publicum viri feminaeque procedunt, quasi dies sint laetitiae et non magis poenitentiae.
11 Cum autem sanctae cruces et sanctorum reliquiae cum litaniis a clero exportantur, ipsi non insistunt precibus, neque sequuntur vexillum sanctae crucis cum laudibus, sed super phaleratos resiliunt equos, discurrunt per campos, ora dissolvunt risu, alterutrumque se praecurrere gestiunt, in altum clamorem cum cachinno extollunt, et non solum haec faciendo ipsi inutiles fiunt, sed etiam alios ab intentione precum impediunt: postquam autem domum veniunt, convocant ad convivium non pauperes, vel caecos aut debiles, secundum praeceptum Domini (Luc. XIV), sed vicinos ac sodales suos qui sint eiusdem voti atque eiusdem studii: vacant epulis studentque calicibus epotandis; acquirunt si possunt musicorum instrumenta, tympanum, citharam, tibiam et lyram.
12 Inter quae nimia pocula, cantant carmina daemonum arte confecta, sicque diem totum cum nocte consumunt.
13 Haec ergo, fratres, quid sunt aliud nisi antiqui hostis machinamenta ac daemonum ludibria, separari a Deo et coniungi diabolo, privari vita et consumi morte, carere coelo et retrudi in inferno? isti enim, secundum Apostolum, non serviunt Deo, sed suo ventri; non Christo, sed Belial.
14 Obsecro autem vos, fratres, ut talium mores et consortia devitetis et si eos a talibus ineptiis abstrahere possitis, satagite; sin autem, cavete ne cum talibus pereatis, dies enim modo compunctionis et poenitentiae celebramus.
15 Et licet omni tempore, fratres charissimi, nobis oporteat Dei misericordiam corpore contrito et corde compuncto requirere, et ab illo indulgentiam peccatorum fideliter postulare: nunc tamen propter imminentem peccatis nostris debitam et gravissimam siccitatem, infestationem paganorum, atque pestilentiam cum mortalitate, ingenti rugitu vel gemitu, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis, debemus Dei misericordiam implorare, ut ipse nobis et benedictionem aquarum coelestium tribuat, pacem reddere dignetur, peccatorum indulgentiam dare, et prospera dignetur pro sua pietate concedere.
16 In his praecipue diebus, otiosis fabulis finem conemur imponere, et quantum vires suppetunt, orare studeamus et psallere, sobrio victu vivere; et si pacem temporum desideramus accipere, non dissimulemus pacem cum proximis custodire: contra nullum hominem desaeviat ira nostra, et cito a nobis cessabit indignatio divina, secundum illam promissionem Salvatoris.
17 Si, inquit, dimiseritis peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI); nullus sibi ex industria aliquas occupationes inquirat, per quas se de Ecclesiae conventu subducat; sine dubio peccatorum suorum vulnera diligit, qui in istis diebus tribus ieiunando, orande et psallendo, medicamenta spiritalia non requirit.
18 Isti enim dies a sanctis patribus nostris veris tempore ob hoc statuti sunt celebrandi, ut ante novarum frugum maturitatem, et ante omnem actum aestatis vel autumni, praeoccupemus faciem Domini in confessione, et in psalmis iubilemus ei (Psal. XCIV), ut misericordia eius subsequatur nos omnibus diebus vitae nostrae, quatenus ipse det nobis salutem animarum nostrarum, sanitatem corporum, fertilitatem agrorum atque vinearum, securitatem hostium, et repellat insidias omnium inimicorum, atque per totum annum quiete temporum et pace concessa, in suo sancto servitio nos custodire dignetur.
19 Curramus singuli, curramus omnes semitam mandatorum Domini, et in via peccatorum non stemus, contra diaboli insidias armis nos spiritalibus muniamus, sumamus scutum fidei, loricam iustitiae et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI).
20 Oremus ut non intremus in tentationem, ne circumveniamur a Satana, ne periclitetur vita nostra, ne peccatis nostris exigentibus tradamur in adversarii potestatem, et in carcerem mittamur, in ignem videlicet aeternum, in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium: dolor sine fine, et sempiternus interitus, qui praeparatus est diabolo et angelis eius (Matth. VIII, XIII), quem nos vitare et ad aeternam beatitudinem coelestemque gloriam nos pervenire posse, ipse sua gratia praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
21 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XVIII. IN OCTAVIS PASCHAE, SIVE IN CAETERIS DOMINICIS DIEBUS POST PASCHA. <<<     >>> HOMILIA XX. ITEM IN LITANIIS. De Oratione Dominica ( Evang. Luc. XI).
monumenta.ch > Isidorus > PRAEFATIO. > HOMILIA XIX. IN LITANIIS.