Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XVIII. IN OCTAVIS PASCHAE, SIVE IN CAETERIS DOMINICIS DIEBUS POST PASCHA.
| 1 | Isti sunt dies, fratres charissimi, quos ob honorem Dominicae resurrectionis per totum orbem terrarum catholica veneratur Ecclesia, quia Salvator noster post resurrectionem suam, sicut beatus Lucas testatur (Act. I), per dies quadraginta suis discipulis in multis argumentis apparuit, et veritatem suae resurrectionis illis manifestavit; et ideo sanctorum patrum traditione, debemus omnes dies istos festivos habere, et cum spiritali gaudio gloriam resurrectionis Christi celebrare, neque ieiuniorum rigorem in illis tenere, licet sobrietas omni tempore tenenda sit. |
| 2 | Quadragesimae ergo tempus, quod ante pascha cum ieiuniis et afflictione carnis nostrae habuimus, praesentis saeculi typum tenet, in quo per mortificationem corporis nostri passionibus Christi communicare debemus: istud vero tempus quod post pascha usque in sanctam Pentecosten observamus, propter resurrectionem Christi, futurae vitae imaginem praefert, in quo laudes Deo cum magna laetitia decantamus; Alleluia enim, quod istis diebus in laudibus Dei sancta frequentat Ecclesia, canticum coeleste est, sicut Ioannes apostolus in Apocalypsi sua testatur (Apoc. XIX), et futurae vitae gloriam nobis praemonstrat, quando ad exemplum Redemptoris nostri, a mortuis resurgentes in aeterna beatitudine cum sanctis angelis sine cessatione laudes creatori nostro in aeternum cantabimus. |
| 3 | Sed quia paschale tempus modo, fratres charissimi, celebramus, sic exsultemus in spe ut perveniamus ad rem: ut quod iam praecessit in capite nostro, ipsi quoque in die novissima percipere mereamur: sicque corpori nostro relaxemus, ut puritas mentis non obfuscetur: sed potius abstinentes ab omni lusu, ebrietate, lascivia ac turpitudine, demus operam sobriae remissioni ac sanctae sinceritati, ut quidquid modo corporali abstinentia non acquirimus, mentium puritate et morum probitate quaeramus. |
| 4 | Audite me, fratres, omnes qui statis in Domino, apostolicis verbis vos alloquor: Ecce nox processit, dies autem appropinquavit: Abiicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite vos Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII), ut et vitam aeternam et stolam immortalitatis induatis, ad quam percipiendam in baptismo regenerati estis: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III), et eius membra facti estis. |
| 5 | Quia ergo membra Christi estis, admoneo vos ut attendatis vobismetipsis, ne forte illam dignitatem perdatis. |
| 6 | Magna autem et inaestimabilis dignitas est fieri filios Dei, fratres autem Christi: cavete autem ab hominibus (Matth. X), non dico tamen a paganis, vel Iudaeis, vel haereticis, sed etiam a malis catholicis, qui confitentur ore Deum, factis autem negant (Tit. I). |
| 7 | Eligite vobis in populo Dei quos imitemini, nam si turbam imitari volueritis, timeo quod a vero devietis. |
| 8 | Inter paucos ergo angustam viam ambulantes eligite quos sequamini: quia arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci intrant per eam: lata et spatiosa quae ducit ad mortem, et multi vadunt per illam (Matth. VII). |
| 9 | A rapinis, a fraudibus, a periuriis abstinete; gurgites ebrietatum repellantur a vobis; fornicationes sic fugite quomodo mortem, mortem non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore. |
| 10 | Quid prodest, fratres, quod Satanas levia dicit esse peccata, quae Christus ostendit gravia. |
| 11 | Dicit enim diabolus, carnis peccata non sunt magna; licitum est usque ad satietatem manducare ac bibere et cum muliere concumbere, et sic seducit. |
| 12 | Sic fecit contra primum hominem cui Deus dixerat: Qua die manducaveritis ex eo, morte moriemini (Gen. II); venit inimicus et ait: Non morte moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Ibid.). |
| 13 | Dimissa est minatio Dei, et audita est promissio diaboli. |
| 14 | Nunquid profuit, quia dixit mulier: Serpens decepit me; nunquid defendebat excusatio, et non est secuta damnatio? Nolite recipere pollicitationem diaboli, qui vere inimicus est vester, sed audite magis praeceptum Christi qui vos redemit, et sempiternum vobis dedit regnum. |
| 15 | Sic peragite dies istos laetitiae, ut ad veram in coelis pervenire possitis laetitiam, et sic Pascha istud transitorium modo celebretis, qualiter cum Christo et sanctis angelis eius in aeternum gaudeatis, praestante ipso Redemptore nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 16 | Amen. |