Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XVII. IN DIE DOMINICA PASCHAE.
| 1 | Pascha nostrum, dilectissimi, Christi est resurrectio: Pascha quippe transitus interpretatur, videlicet de morte ad vitam, de passione ad gloriam, de inferno ad paradisum. |
| 2 | In eo quippe quod Christus mortuus est, mors nostra destructa est; et quod ipse resurrexit, nobis resurgendi facultatem tribuit, nosque transire fecit de infidelitate ad fidem catholicam, de idololatria ad unius Dei cultum, de peccato ad iustitiam, de errore ad veritatem, de discordia ad pacem, de servis inutilibus et diaboli servitio mancipatis in numerum filiorum Dei, de exsilio ad patriam, de poena ad coronam. |
| 3 | Et ideo, dilectissimi, pascha Christi regnum est coeli, salus mundi, occasus inferni, gloria supernorum, vita credentium, resurrectio mortuorum, testimonium miserationis divinae, pretium redemptionis humanae, contritio mortis abolita est [Dele abolita est]. |
| 4 | Quae festivitas, Dei sacrata mysterio, virtutem Dominicae resurrectionis per angelos indicat, per populos manifestat, per corda credentium bona multiplicat. |
| 5 | Hic est igitur dies ille de quo Psalmista olim praecinebat, dicens: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). |
| 6 | Celsior cunctis, lucidior universis, in qua Dominus resurrexit: in qua novam sibi plebem, ut ibi videtis, regenerationis spiritu conquisivit; in qua singulorum mentes gaudio et exsultatione perfudit. |
| 7 | Hic ergo dies resurrectionis Christi defunctis vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria. |
| 8 | Quomodo ergo Maria virgo, mater Domini, inter omnes mulieres principatum tenet, ita et in terris dies haec omnium dierum caput est: et sicut Sancta sanctorum, vel Cantica canticorum in Scripturis legimus, ita et hanc solemnitatem solemnitatum merito dicimus. |
| 9 | Igneam illam rhomphaeam et paradisi ianuam, quam nullus potuit effringere, modo Christus cum latrone reseravit: porta paradisi, quae nulli ante passionem Domini aperta est, ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad praesentem diem et clausa et reserata est; clausa est peccatoribus et incredulis, reserata est iustis et credentibus: per hanc ingressus est Petrus, per hanc ingressus est Paulus, per hanc omnes sancti martyres intraverunt, per hanc quotidie de toto mundo iustorum animae ingrediuntur. |
| 10 | Duae enim portae sunt, porta paradisi, et porta Ecclesiae: per portam Ecclesiae intravimus primitus, id est, per fidem et baptismum, quia quidem, si fideliter permanebimus bene operantes, post exitum vitae portam intrabimus paradisi. |
| 11 | Ecclesia quoque sancta sine dubio domus Dei est, et ita debemus vivere ne eiiciamur de domo illa, et eiecti foras a bestiis, id est malignis spiritibus, devoremur, de quibus propheta dicit (Psal. XXXVII): Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentes tibi. |
| 12 | Assidue ergo versemur in illa, quae omnium nostrum mater est, id est, Ecclesia, quatenus ad Patris aeterni, cui nos ipsa filios adoptionis genuit, mereamur pervenire regnum. |
| 13 | Celebremus hanc sacratissimam solemnitatem ita, sicut apostolus Paulus nos docuit, dicens: Non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae (I Cor. V); hoc est, non in amaritudine malitiae humanae, sed in sinceritate divinae sanctitatis, quae est castitas, humilitas, bonitas, misericordia, humanitas, iustitia, lenitas, patientia, veritas, pax, benignitas. |
| 14 | Haec est massa sanctitatis Christianae quam humanae malitiae fermentum corrumpit, hoc est, libido, superbia, invidia, iniquitas, avaritia, intemperantia, mendacium, discordia, odium, vana gloria, crudelitas et iniustitia; quae omnia corruptionis genera aliena nobis efficiat, et sinceritatem veritatis suae ipse in nobis custodiat, auctor et largitor omnium bonorum et effector istius sacratissimae festivitatis, Iesus Christus, Salvator noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 15 | Amen. |