Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XIV. IN DIE PALMARUM.( Evang. Matth. X.)
| 1 | Hodiernae celebritatis observatio quid nobis innuat, non incongruum videtur, fratres charissimi, inter haec sacra missarum solemnia vobis breviter exponere, quia aliqui vestrum huius festi rationem sciunt: aliqui vero quod ritu cultus cum caeteris foris geritur, intellectu cordis minime intus norunt. |
| 2 | Narrat quidem sanctum Evangelium quod Redemptor noster, appropinquante tempore suae passionis, ante sex dies Hierosolymam pergens, per discipulos suos asellum sibi adduci iusserit, qui cum adductus esset, apostoli super eum vestimenta sua imposuerint, et Iesum desuper sedere fecerint: plurima autem turba straverit vestimenta sua in via; alii vero ramos de arboribus caedentes, similiter viam sternerent, quatenus asinus ille sine offendiculo incederet. |
| 3 | Illi autem qui praeibant, et qui sequebantur, clamaverunt dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel, Hosanna in excelsis. |
| 4 | Et quod cum tali triumpho Dominus Iesus Hierosolymam ingressus sit: haec quidem secundum historiam ita facta, hodierno conventu, in memoriam Redemptoris nostri celebravimus, opportunum aestimantes quid haec spiraliter significent vobis intimare. |
| 5 | Asinus quippe hic super quem Dominus sedit, gentilem populum significat unde nos sumus: quem apostoli per praedicationem Evangelii, ab inimici vinculis, id est diaboli, absolventes, ad Christum adduxerunt; imponentesque super eum vestimenta sua, id est, praeceptis Dominicis et gratia spiritali nuditatem peccatorum eius velantes, Dominum desuper sedere, id est, habitare et imperare, fecerunt. |
| 6 | Plurima autem turba, quae vestimenta sua sternebat in via, martyres significat, qui corpora sua pro Christo morti tradiderunt, nobisque exemplum dederunt, qui iumenta Domini sumus, ut pro Christi fide cuncta adversa patienter toleremus. |
| 7 | Illi autem qui ramos de arboribus fructiferis, id est, prophetis testimonia sacra sumentes, nobis quotidie viam sternunt, id est, viam nostram ordinant quatenus sine offensa peccatorum, sub sessore Domino, in sanctam civitatem, id est in Hierusalem coelestem, possimus intrare. |
| 8 | Quod autem illi qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant: Hosanna filio David, significat illos sanctos qui ante adventum Domini in carne praecesserunt, et eos qui post ascensionem eius subsecuti sunt, concorditer laudes eius resonasse et maiestatem illius praedicasse veraciter: quia quod prophetae et patriarchae de eo praedixerunt futurum, hoc apostoli et evangelistae narrabant iam esse completum. |
| 9 | Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendamus misericordiam conditoris nostri, qui prius nos bonos et immortales creavit, et post praevaricationem ac lapsum fragiles ac mortales factos, a potestate diaboli et peccatorum vinculis per Unigenitum suum liberavit. |
| 10 | Humiliemus nos sub tanto sessore, quia iugum eius suave et onus ipsius leve est; studeamus, quantum possumus, ut eum portantes, peccatorum offendicula caveamus. |
| 11 | Habemus viam praeparatam, quia omnis Scriptura divinitus inspirata ac dictata docet et instruit nos, qualiter recto cursu pergamus ad patriam nostram, et bono studio, per fidem, spem et charitatem, veniamus ad creatorem nostrum. |
| 12 | Iam approximat dies sanctus Paschae: haec hebdomada, fratres, prae caeteris totius anni septimanis, mysteriis coelestibus plena est: hac hebdomada Salvator quotidie usque ad tempus passionis suae in templo docuit; in hac quippe, id est, quinta feria huius septimanae, in coena mystica, corporis et sanguinis sui sacramenta suis discipulis ipse primum tradidit, quando et eorum pedes lavit; in sexta feria quoque crucis ac passionis suae mysteria complevit; sabbato vero in sepulcro requievit. |
| 13 | Quicunque ergo in hac Quadragesima usque modo bene laboravimus, usque ad finem eius in hoc perseverare studeamus. |
| 14 | Quicunque ergo hactenus desidiosi fuimus, saltem in istis septem diebus cum ieiuniis et eleemosynis largis, cum vigiliis et oratione, cum lacrymis et compunctione cordis, misericordiam apud Redemptorem nostrum invenire satagamus: ut in sancto Pascha, quando ad mensam sacram Domini accessuri su mus, oculi eius in nullo nostrum offendantur, ne forte ei dicat: Amice, ad quid venisti: quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? cuius iram nos devitare, et gratiam eius magis invenire, ipse concedat, qui nos redemit, Christus, Salvator noster: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 15 | Amen. |