Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia.
| 1 | Oportet utique, dilectissimi fratres, ut in hac sacratissima observatione Quadragesimae sicut corpus nostrum mortificamus per ieiunium, ita animas nostras vivificemus per spiritale studium et illuminemus per Dei verbum, ut per interioris hominis voluntatem, atque exterioris conversationem, possimus in omnibus placere creatori nostro. |
| 2 | Sed ad haec, ante omnia, necessaria nobis est fides recta, quia, secundum Apostolum, impossibile est sine fide placere Deo (Hebr. XI). |
| 3 | Et ideo quaeso, fratres, ut nobis reserantibus expositionem symboli, attentius audiatis, quia doctrina symboli virtus est sacramenti, illuminatio animae, plenitudo credendi: quia quod in eo docetur ac discitur et unitas est Trinitatis, et Trinitas distincta personis, et excellentia Creatoris, et misericordia Redemptoris: hoc nexus infidelitatis absolvitur, hoc vitae ianua panditur, hoc gloria aeterna praeparatur; hoc, obsecro, fratres, memoriae vestrae cito ac firmiter commendate: et si quos filios vel filias in baptismate proximo habere desideratis, si intelligibilem aetatem adhuc habent, fidem quam profiteri debent ante baptismum eos scire faciatis; sin autem aetas illa ad hoc minus idonea est, vos quoque illam fidem quam pro eis profiteri vultis, cum ad aetatem congruam pervenerint, cognoscite, ad insinuandum illis vos debitores esse. |
| 4 | Est autem symbolum tale, quod, ab apostolis commendatum, sancta firmiter tenet Ecclesia: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae; et in Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum: qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus: descendit ad inferna; tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus iudicare vivos et mortuos. |
| 5 | Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. |
| 6 | Amen. |
| 7 | Repetendus est vobis, dilectissimi, sermo symboli huius, qualiter ea quae dicimus vestris sensibus melius inseramus. |
| 8 | Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. |
| 9 | In primis dicit Credo, quia Deus noster non iubet nos discutere divina iudicia, sed credere: non rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. |
| 10 | In Deum Patrem: non ergo ante Deus esse coepit et postea Pater, sed sine ullo initio et Deus semper et Pater est; quia ergo semper fuit Pater, semper habuit Filium, cui Pater est. |
| 11 | Omnipotentem vero dicit, quia omnia potest, cuique nihil impossibile est; qui coelum, terram, mare, homines atque omnia quae sunt, vivunt, sentiunt atque discernunt, non aliquo operis actu, sed solo verbi creavit imperio. |
| 12 | Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum. |
| 13 | Advertite quod quomodo in Patrem, sic et in Filium eius unicum credendum sit; et quia cum Patre aequalis est Dominus maiestate, tantum ipsi, quantum et Patri, honoris, tantum debemus et servitutis. |
| 14 | Iesus salvator interpretatur, Christus vero a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges a sacerdotibus sacro oleo perfundebantur, sic Dominus noster Iesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. |
| 15 | Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine: non ergo ex virili semine, sed Spiritus sancti opere, caro Christi in utero Virginis formata est; et ideo quae salvatorem genuit, et virgo fuit in partu, et virgo permansit post partum. |
| 16 | Passus sub Pontio Pilato: iste Pilatus iudex erat in illo tempore, ab imperatore positus in Iudaea, sub quo Dominus passus est, cuius mentio tantum hic ad temporis significationem pertinet. |
| 17 | Crucifixus, mortuus et sepultus: crucem illam in qua ille crucifixus est corpore, nos per similitudinem gestamus in fronte, et per hanc defendimur ab hoste, et sicut in veritate natus est Christus, ita et in veritate mortuus et sepultus est. |
| 18 | Tertia die resurrexit a mortuis: triduanae sepulturae mora evidenter ostendit quod dum corpus in sepulcro iacuit, anima illa de inferis triumphavit. |
| 19 | Ascendit ad coelos: ideo conditionem naturae nostrae, quam de homine matre natus assumpsit, super coelos in dextera Dei, hoc est in honore Dei Patris, collocavit, ut pro nobis propitiator existeret. |
| 20 | Inde venturus iudicare vivos et mortuos: in ipso corpore venturus est ad iudicium in quo ascendit in coelum; Christianos iudicabit et paganos, iustos et peccatores, fideles et impios. |
| 21 | Credo in Spiritum sanctum: advertite quod sicut in Patrem, ita et in Filium, et in Spiritum sanctum sit credendum; nam qui vel unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. |
| 22 | Sanctam Ecclesiam catholicam: sciendum est quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debeamus, quia Ecclesia non Deus, sed domus Dei est. |
| 23 | Catholicam dicit, id est, toto orbe diffusam: quia diversorum haereticorum Ecclesiae ideo catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas provincias continentur: haec vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. |
| 24 | Sanctorum communionem, id est, illorum qui in hac fide defuncti sunt, societatem in coelis speramus. |
| 25 | Remissionem peccatorum, quae nobis praestatur munere Redemptoris pleniter in baptismo per fidem, et ea quae post baptismum committimus per confessionem et veram poenitentiam ac bona opera speramus dimitti. |
| 26 | Carnis resurrectionem: carnem videlicet quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem ac rationem reddituram pro animae consortio credamus. |
| 27 | Vitam aeternam. |
| 28 | Amen. |
| 29 | Vitam quoque aeternam debetis credere in coelis, fratres, veraciter, quod significat Amen, vos percipere posse cum Christo et sanctis eius, si hanc quam vobis exposuimus fidem fideliter teneatis ac bonis actibus conservetis: quam obsecro ut memoriae bene commendetis ac digna conversatione probare et usque ad finem vitae istius perducere contendatis, ut per hanc aeterna praemia consequi Christo donante mereamini. |
| 30 | Amen. |