monumenta.ch > Hrabanus Maurus > PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM. > HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI. <<<     >>> HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.)

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO.

1 Sanctam ac celeberrimam solemnitatem hodiernae celebritatis, fratres charissimi, qua quadragesimam Dominicae Nativitatis diem debitis veneramur officiis, maxima eiusdem Domini salvatoris nostri, simul et intemeratae genitricis eius humilitate dedicatam, sacra Evangelii lectio quae modo legebatur designat; exponens eos qui legi nil debebant, implendis se legalibus per omnia subdidisse decretis: et ob id, tempus purgationis secundum legem Moysi modo eos observasse commemorat. Praecepit namque lex (Levit. XII) ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus, et in die octavo circumcideret infantulum nomenque aptaret.
2 Deinde etiam aliis triginta tribus diebus ab ingressu templi ac viri toro abstineret, donec quadragesimo nativitatis die filium cum hostiis ad templum Domini deferret.
3 Primogenitum autem omnem masculini sexus, sanctum Domino vocari, atque ideo munda quaeque offerri Deo, immunda autem mundis mutari vel occidi; et hominis primogenitum quinque siclis argenti debere redimi, et reliqua quae liber Leviticus enumerat sufficienter.
4 Cum enim dicat lex mulierem quae suscepto semine peperisset, immundam decerni, et per longa tempora simul cum prole quam genuisset, oblatis Deo victimis, debere mundari, profecto patet quia illam quae sine virilis susceptione seminis virgo peperit, una cum filio qui natus est ei, neque immundam describat, neque per hostias doceat esse mundandam.
5 Sed, sicut Dominus ac salvator noster, qui legem divinitus dedit, apparens in homine, fieri voluit sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; ita etiam beata genitrix illius, pro ostendendo humilitatis exemplo, legalibus subdi non refugit institutis.
6 Et ut darent, inquit, hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
7 Hostia haec pauperum erat, praecepitque Dominus in lege ut qui possent, agnum pro filio vel filia, simul et turturem sive columbam offerrent: qui vero hoc non possent, duos iam turtures vel duos pullos columbae offerrent.
8 Redemptor itaque noster, per omnia nostrae salutis memor, non solum homo fieri, cum Deus esset; sed etiam, cum dives esset, pauper fieri voluit pro nobis, ut nos paupertate sua divites faceret, et humanitate sua Deo filios adoptaret.
9 Sed quia hodie adventus Salvatoris cum genitrice sua ad templum solemnia colimus, imitemur nos personas illas quae obviam ei illuc venerunt, sicut modo ex evangelio audivimus; quod sanctus Simeon, a Spiritu sancto in templum adductus, in ulnas suas puerum acceperit, et benedixerit Dominum; et quia Anna religiosa femina atque vidua, eadem hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel.
10 Veniamus et nos obviam Iesu, et exsultantes suscipiamus eum ulnis bonorum operum: et confiteamur nomini eius magno, et enarremus misericordiam eius, et mirabilia eius quae fecit nobiscum omnibus qui exspectant redemptionem Ierusalem et consolationem Israel.
11 Quam consolationem Psalmista in Spiritu praevidens, ait: Laetificabis nos, Domine, in gaudio cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.
12 Offeramus illi simplicitatem mentis, quod significat columba; offeramus corporis castitatem, quod turtur figurat; offeramus illi cum sobrietate conversationis compunctionem cordis, quam significat cantus utrarumque avium; dicit enim Scriptura: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L).
13 Ista sunt dona, ista sunt sacrificia, quibus Christus delectatur et gaudet.
14 Vetera transierunt, ecce omnia facta sunt nova; sicque ipsi erimus hostia grata Deo, si praeterita peccata nostra fletibus et misericordiae operibus abluamus; et quod supernae beatitudinis desiderio compuncti, bene viventes, quotidie Deo in oratione dicamus: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI.) Quod desiderium nostrum ad effectum perducat, qui propter nos incarnatus est, et semetipsum tradidit ut redimeret nos in sanguine suo, Christus salvator noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
15 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI. <<<     >>> HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De ieiunio Domini et ratione quadragesimalis ieiunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.)
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM. > HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO.