Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI.
| 1 | Nuper solemnitatem illam celebravimus, fratres charissimi, qua Deus hominem cum infirmitatibus induit; ac paulo post quod eumdem circumcidi secundum legem voluit. |
| 2 | Modo vero illud excolimus ac divinis laudibus veneramur, quod se in homine Deus virtutibus declaravit. |
| 3 | Haec quoque festivitas Graeco vocabulo Epiphania nuncupatur: quod nos manifestationem interpretari possumus, pro eo quod in hac die de coelo stellae ortus divina nuntia praebuit, ac Magos diligenter quaerentes ad cunabula perduxit: sive quod in Iordanis undis Salvator aquarum naturam ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit, ac Spiritus sancti adventu et paternae vocis praeconio verus Deus innotuit: sive quod in Cana Galilaeae in convivio nuptiali, aquam in vinum convertit; et, sicut Evangelium testatur, initio signorum suorum manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius: sive quia quinque panibus quinque millia hominum satiavit; et turbae professione: Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum (Ioan. VI), praedicatus est. |
| 4 | His ergo auditis omnibus sacramentis, sicut sancti patres nobis tradiderunt, hodierna dies venerabilis exstitit, eo quod talibus indiciis hodie Deus in homine Christus manifestatus est. |
| 5 | Habent quidem omnes istae res mysteria veneranda, sed tunc nihil aliud nobiscum agunt quam quod fidem catholicam nobis commendent, illam videlicet quae per dilectionem operatur; et nos taliter vivere doceant, ut nostro per omnia placeamus Creatori. |
| 6 | Sed libet, fratres, aliquid vobis dicere de illis tribus muneribus quae Magi hodierna die Redemptori nostro offerebant. |
| 7 | Obtulerunt quidem illi, sicut modo audistis, cum evangelium legeretur, aurum, thus et myrrham. |
| 8 | Sed istorum triplicium munerum triplex significatio continetur: in thure obtulerunt Christo Dei honorem; in auro, regiam dignitatem; in myrrha, corporis sepulturam. |
| 9 | Offeramus ergo et nos, dilectissimi fratres, sincera et sancta munera Deo nostro, id est, fidem, spem et charitatem. |
| 10 | Offeramus aurum sapientiae, thus devotae orationis, myrrham in mortificatione carnis. |
| 11 | Offeramus devotionem carnis, honestatem locutionis, probitatem operis. |
| 12 | Offeramus puritatem mentis, castitatem corporis et custodiam humilitatis. |
| 13 | Offeramus compatientiam, longanimitatem et continentiam. |
| 14 | Offeramus benignitatem, sobrietatem et misericordiam. |
| 15 | Haec sunt enim placita Deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt: nulla enim re ille, nullo munere eget; sed hoc illi munus optimum est ut causas habeat remunerandi. |
| 16 | Nihil a nobis amplius exigit, nihil amplius petit, nisi salutem nostram: omnia enim sibi a nobis praestari putat, si ita nos egerimus ut nobis ab illo cuncta praestentur. |
| 17 | Sed ab illo huius rei nobis petenda est efficacia, ut misericordia eius nos praeveniat, et misericordia eius subsequatur nos omnibus diebus vitae nostrae, ut inhabitemus in domo Domini in longitudinem dierum: quod ipse praestare dignetur qui vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 18 | Amen. |