Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA VI. IN OCTAVIS DOMINI.
| 1 | Audistis modo ex lectione evangelica, fratres charissimi, causam istius sacratissimae festivitatis: quia, ut scripsit sanctus Lucas evangelista: Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II). |
| 2 | Ille puer videlicet qui erat in principio apud Patrem Verbum, et Deus erat Verbum. |
| 3 | Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ioan. I). |
| 4 | Sed quid est hoc, ut octava die circumcideretur puer, nisi quia cum verus esset Deus, et erat semper apud Patrem: ita erat verus homo propter nos et veram carnem suscepit propter salutem nostram. |
| 5 | Et ita erat Christus Dominus una persona in duabus substantiis, id est in substantia Dei, et in substantia hominis absque peccato; et ita est verum quod subsequentia Evangelii de eo testantur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis. |
| 6 | Quia igitur Redemptor noster ad hoc in mundo nasci voluit, ut secundum nomen suum genus salvaret humanum, unicuique ordini se competenter aptavit. |
| 7 | Circumcidi secundum legem voluit, ut eos qui sub lege erant redimeret. |
| 8 | Hostias pro se templi Dominus non respuit offerri, ut eorum Redemptor appareret qui ab exordio mundi usque ad tempora datae circumcisionis, vel post datam circumcisionem, de aliis nationibus Deo placuerunt, et vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute suas suorumque animas Creatori commendantes, a primi reatus vinculis absolvere curabant. |
| 9 | Ad extremum quoque, id est iam tricesimo aetatis suae anno, baptizatus a Ioanne, ut demonstraret nostrae munditiae esse auctorem, et quod ipse esset Agnus qui tollit peccata totius mundi (Ioan. I). |
| 10 | Sed et hoc quia eodem die suae circumcisionis nomen ut Iesus vocaretur accepit, ad imitationem antiquae observationis fecit: quia Abraham, qui primus circumcisionem accepit, eodem die suae circumcisionis ob meritum magnae fidei, Abraham, id est pater multarum gentium, nominari promeruit (Gen. XVII); qui antea pater excelsus dictus est, et ita in lege, qui sub lege erant, circumcisis, statim nomina imponebant. |
| 11 | Et sic Christiani modo, eodem exemplo, solent tempore baptismatis baptizatis nomina imponere, ut auctoritati conveniat, quia religio commendat. |
| 12 | Quid autem haec circumcisio legalis significet, propheta ostendit dicens: Circumcidite corda vestra, et non corpora. |
| 13 | Quam circumcisionem cordis Apostolus nobis commendat: Deponite, inquit, veterem hominem cum actibus eius, qui corrumpitur secundum desideria erroris: et induamini novum hominem, qui renovatur de die in diem secundum imaginem eius qui creavit eum (Ephes. IV). |
| 14 | Veteris ergo, id est peccatoris, hominis actus sunt: Iactantia, avaritia, fornicatio, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, furta, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V). |
| 15 | Novi autem hominis, id est iusti, opera sunt: charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, patientia, continentia, humilitas, sobrietas, et his similia; qui autem in his servit, placet Deo, et probatus est hominibus. |
| 16 | Hac rogo, fratres, circumcisione vosmetipsos circumcidite, ut eius fieri membra mereamini, qui hodie propter nos circumcidi voluit, et nomen accipere, quod prius angelica de eo praecinebant oracula, Iesus Christus salvator noster: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia et infinita saecula. |
| 17 | Amen. |