monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XIV. De vestibus sacerdotalibus. > HOMILIA V. ITEM IN NATALI DOMINI.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA IV. DE NATALI DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. <<<     >>> HOMILIA VI. IN OCTAVIS DOMINI.

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA V. ITEM IN NATALI DOMINI.

1 Exsultemus in Domino, dilectissimi, et spiritali iucunditate laetemur: quia illuxit dies redemptionis nostrae, reparationis novae, felicitatis aeternae, in qua dignum est nos sursum erectis cordibus divinum adorare mysterium, ut quod magno Dei munere agitur, magnis Ecclesiae gaudiis celebretur.
2 Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de coelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens: novo ordine generatus; novo ordine, quia, invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris: incomprehensibilis, voluit comprehendi; ante tempora manens, esse coepit ex tempore; universitatis Dominus, servilem formam, obumbrata maiestatis suae dignitate, suscepit: impassibilis Deus, non dedignatus est homo esse passibilis; et immortalis, mortis legibus subiacere.
3 Quisquis igitur Christiano nomine pie et fideliter gloriaris, dispensationis huius gratiam iusto perpende iudicio: tibi enim quondam propter praevaricationem abiecto, tibi extruso e paradisi aedibus, tibi per exsilia longa morienti, tibi in cinerem et pulverem dissoluto, cui iam non erat spes ulla vivendi, per incarnationem Verbi potestas data est ut de longinquo ad tuum revertaris auctorem, recognoscas parentem, liber efficiaris ex servo, de extraneo proveharis in filium: ut qui ex corruptibili carne natus es, ex Dei Spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non habes per naturam.
4 Habentes ergo tantae spei fiduciam, dilectissimi, in fide qua fundati estis stabiles permanete; hoc operibus condignis exhibete, quod dicti estis: insigne enim nomen Domini vestri portatis, et a Christo Christiani nuncupati estis; quod tunc vere fit si Christi praecepta servetis, et Patris coelestis voluntatem faciatis.
5 Nolite despicere fratres vestros minimos, cum quibus consortium nominis Christi tenetis: sed illos ad convivia vestra, secundum Domini praeceptum, frequentius revocate.
6 Non est iustum ut in sancta solemnitate, in populo Christiano ad unum Dominum pertinente, alii inebrientur, alii famis periculo crucientur.
7 Et nos, et omnis populus Christianus, unius Domini servi sumus, uno pretio redempti sumus, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili etiam exitu migraturi sumus, et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus.
8 Quare ergo pauper tecum non accipiat cibum, qui tecum accepturus est regnum: quare pauper non accipiat vel veterem tunicam, qui tecum recepturus est immortalitatis stolam; quare pauper non mereatur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere baptismi sacramentum: cur indignus est accipere vel reliquias ciborum tuorum, qui tecum venturus est ad convivium angelorum? Haec, fratres, attentius considerate, haec sine mora implere festinate, ut cum dies iudicii venerit, non, cum eis qui nunc pauperes despiciunt, audiamus: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV); sed cum iustis et misericordibus audire mereamur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia esurivi et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Ibid.).
9 Quam desiderabilem vocem concedat nobis audire, qui hodie natus est, Redemptor noster: qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
10 Amen.
Hrabanus Maurus HOME