Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA III. DE IEIUNIO DECIMI MENSIS.
| 1 | Sublimitas quidem, dilectissimi, gratiae Dei hoc quotidie operatur in cordibus Christianis, ut omne desiderium nostrum a terrenis ad coelestia transferatur. |
| 2 | Sed etiam praesens vita per Creatoris opem ducitur, et per ipsius providentiam sustinetur: quia idem largitor est temporalium, qui promissor est aeternorum. |
| 3 | Quidquid ergo ad usus hominum segetes, vineae, oleaeque pepererint, totum hoc a divina bonitate profluxit, quae, elementorum qualitate variata, dubios agricolarum labores clementer adiuvit, ut utilitatibus nostris venti et imbres, frigora et aestus, diesque noctesque servirent. |
| 4 | Non enim sibi ad effectus operum suorum ratio humana sufficeret, nisi plantationibus et rigationibus solitis Deus incrementa praeberet. |
| 5 | Unde plenum pietatis atque iustitiae est, ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adiuvemus. |
| 6 | Sicut [Sunt] enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam habent in oleis portionem, quorum inopiae, de ea quam Dominus dedit copia, consulendum est; ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis fuerunt facta communia. |
| 7 | Quos ideo sub diversis molestiis iustitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret. |
| 8 | Huic autem operi, dilectissimi, cum omnia opportuna sint tempora, hoc nunc praecipue aptum est atque conveniens, in quo sancti patres nostri, per legem instructi ac divinitus inspirati, decimi mensis sanxere ieiunium, ut omnium fructuum collectione conclusa, rationabilis Deo abstinentia dicaretur, et meminisset quisque ita uti abundantia, ut et circa se abstinentior, et circa pauperes esset effusior. |
| 9 | Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque ieiuniis, et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio elevata suffragiis, et nihil est uniuscuiusque tam proprium, quam quod impendit in proximum. |
| 10 | Pars enim corporalium facultatum quae indigentibus ministratur, in divitias transit aeternas. |
| 11 | Igitur, fratres, suscepturi Natalem Domini, ab omni nos delictorum faece purgemus: repleamus thesauros eius diversorum munerum donis, ut in die sancta sit unde peregrini accipiant, reficiantur viduae, pauperes vestiantur, ut per multos gratiarum actio referatur Deo pro nobis, et fiat oblatio nostra sanctificata in Spiritu sancto. |
| 12 | Quarta igitur et sexta feria in praesenti hebdomada ieiunemus: sabbato autem digne ieiunia exsolventes sacratissimarum solemnia apud sanctorum reliquias, qui in hoc sancto loco venerantur, simul celebremus: et maxime apud sancti Petri apostoli memoriam, ad cuius sacratissimum corpus istius diei officium Romana persolvit Ecclesia. |
| 13 | Hic igitur sanctissimus apostolus cum caeteris sanctis Dei (sic experimur et credimus) pro commendatis sibi a Domino ovibus indesinenter pastorales praetendit excubias, exoraturus deprecationibus suis ut Ecclesia Dei, quae ipsius est praedicationibus instituta, ab omni errore sit libera et in recta fide ac bono opere perseveret solidata. |