Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA II. ITEM ANTE NATALEM DOMINI.
| 1 | Quotiescunque aliquam festivitatem e solemnitatibus sanctorum quae fiunt per totum annum celebrare desideratis, fratres charissimi, omni studio ac sollicitudine sacrarum virtutum ornamento vosmetipsos praeparare statuite, ut condigni fieri valeatis coelesti convivio et societate sanctorum, cum quibus gaudere appetitis. |
| 2 | In divina ergo mensa non cibus invenitur hominum, sed panis ponitur angelorum; sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis; panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII). |
| 3 | Probet autem, secundum Apostolum, seipsum homo; et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI). |
| 4 | Nam Christus Dominus noster, licet post passionem resurrexerit et in coelum ascenderit, considerat tamen, ut credimus, et diligenter attendit qualiter se unusquisque servorum eius sine avaritia, sine ira, sine superbia atque luxuria, ad celebrandum solemnitates sanctorum suorum, et maxime Natalitium suum, studeat praeparare, atque componere, et secundum quod unumquemque ornatum bonis operibus viderit, ita illi gratiam suae misericordiae dispensabit. |
| 5 | Si enim viderit charitatis luce vestitum, iustitiae vel misericordiae margaritis ornatum, castum, humilem, benignum, misericordem, mansuetum et sobrium, ad mensam suam accedere, corpus et sanguinem suum, illi non ad iudicium, sed ad remedium, per sacerdotum suorum ministeria dispensabit: si vero aliquem viderit adulterum, ebriosum, cupidum, superbum, invidum, dolosum, avarum, detractorem atque iniuriosum, timeo ne illi dicatur quod in Evangelio ipse praedixit: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII); et, quod avertat Deus, fiat illud quod sequitur: Ligate illi manus et pedes et proiicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid.). |
| 6 | Ecce qualem sententiam in die iudicii excipiet, qui sine remedio poenitentiae ad festivitatem Domini vitiorum sordibus inquinatus accesserit. |
| 7 | Et ideo, fratres, quotiescunque aut dies Natalis Domini, aut reliquae festivitates adveniunt, ante plures dies non ab infelici concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete; contra nullum hominum odium in corde vestro tenete; quod solebat per gulam perdere vanitas, incipiat iustitia per misericordiam erogare pauperibus. |
| 8 | Nam sunt quidam qui ebrietatem aut nullum aut parvum vitium esse putant, et non reminiscuntur Dominum dixisse apostolis suis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniet in vos repentina dies illa; tanquam laqueus enim veniet super omnes qui sedent super faciem omnis terrae (Luc. XXI). |
| 9 | Et Apostolus: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria; et iterum: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. |
| 10 | Et propheta dicit: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis (Isa. V); et iterum: Vae vobis, inquit, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Ibid.). |
| 11 | Itaque quicunque ad ebrietatem pronus fuerit, et alios ad hoc adiurare vel cogere voluerit, et pro se et pro illis in die iudicii reus erit, et Domino reddet rationem. |
| 12 | Sed quia nunc Natalis Domini imminet, fratres, ab omni vitiorum sorde vos mundate, ac bonis operibus studiosius vos praeparate: castitatem cum propriis uxoribus conservate; nullius rem aut uxorem concupiscite; nemini aliquid per vim aut fraudem auferte; ad conviviola vestra pauperes frequentius revocate; ad vigilias sacras maturius convenite; in ecclesia stantes, aut orate aut psallite; verba otiosa aut scurrilia nec ipsi ibi ex ore vestro proferte, et eos qui proferre voluerint, castigate; pacem cum omnibus habete, et quos discordes agnoscitis, ad concordiam revocate. |
| 13 | Haec fideliter si volueritis Christo adiuvante implere, et in hoc saeculo ad altare Domini cum secura conscientia poteritis accedere, et in futuro ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire. |