Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM.
| 1 | Sancto ac venerabili Patri HAISTULFO archiepiscopo, RABANUS, vilis servitor servitorum Dei. |
| 2 | Iussionibus tuis obtemperans, beatissime Pater, sermonem confeci ad praedicandum populo, de omnibus quae necessaria eis credidi; hoc est, primum qualem observantiam deberent habere in festivitatibus praecipuis quae sunt in anni circulo, ut vacantes ab opere mundano, non vacui fierent a verbo divino, sed cognoscentes Dei voluntatem, factis eam implere studerent: deinde texuimus praedicationem illis de diversis speciebus virtutum, id est, de fide, spe et charitate, de castitate, continentia, et caeteris speciebus virtutum, qualiter eas appetentes et custodientes Deo placerent, et vitam aeternam in coelis cum sanctis angelis percipere possent. |
| 3 | Postea vero alium adiunximus sermonem de variis errorum et vitiorum seductionibus cum quibus antiquus hostis humanum genus deludit ac decipit: hoc est, de malo superbiae et iactantiae, irae, invidiae, fraudis, avaritiae, gulae et fornicationis, et his similibus, ut scirent Christi oves quomodo lupi ferocissimi et draconis saevissimi morsus evadere, et praevisos cavere possent. |
| 4 | Verum quia haec, diversis occupationibus intervenientibus, simul edere non potui; sed diversis temporibus, prout opportunitas dictaverat, separatim scripta in scedulis tibi transmiseram, peto ut omnia in unum volumen congregari iubeas, et istam epistolam praeponi: ut sciant legentes, si aliquid utilitatis in eis repererint, non mei esse studii diligentiam, sed vestri imperii obedientiam. |
| 5 | Hoc quoque maxime, vice remunerationis, obsecro, Pater, ut meae parvitati impendas, ut quibuscunque de subiectis, sive devotis, hoc opusculum ad legendum vel ad praedicandum committes, meam fragilitatem apud iustissimum Iudicem orationibus suis adiuvare praecipias, quatenus praesentis vitae cursum per suam gratiam diutius teneam, et ad futuram beatitudinem feliciter pervenire merear. |
| 6 | Divinitas Domini nostri Iesu Christi beatitudinem vestram omni tempore incolumem conservare dignetur, sancte Pater: memor sis nostri. |