| 1 | En servus Christi Ratlaicus nomine dictus Corpore hic pausat, spiritus alta petit. |
| 2 | Presbyter hic fuerat, sophiae et studiosus amator, Officium abbatis et bene gessit opus. |
| 3 | Solers ac strenuus divinae dogmate legis Scrutando didicit atque alios docuit. |
| 4 | Is ex Colonia adveniens regi en Ludovico Coniunctus valde utilis huicque fuit. |
| 5 | Plures nam docuit verbis, et scribere fecit, Quae fuerant apta plurima ad officia. |
| 6 | Nam iuvenis vitam hanc linquens migravit ad aethra, Atque ibi cum Christo gaudia vera tenet. |
| 7 | Est locus in primo felix Oriente remotus Qua patet aeterni maxima porta poli. |
| 8 | Nec tamen aestivos hiemis vel propinquus ad ortus Sed qua sol verno fundit ab axe diem. |
| 9 | Illic planities tractus diffundit apertos, Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat. |
| 10 | Sed nostros montes, quorum iuga caesa (celsa) putantur, Per bis sex ulnas imminet [eminet] ille locus. |
| 11 | Hic solis nemus est et consitus arbore multa Lucus, perpetuo frondis honore virens: Cum Phaetonteus flagrasset ignis ab axe, Ille locus flammis inviolatus erat. |
| 12 | Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem. |
| 13 | Deucaleoneas exsuperavit aquas. |
| 14 | Non hunc exsangues morbi, nec aegra senectus, Nec mors crudelis, nec metus asper adit. |