| 1 | Ingrediens quisquis hanc aedem rite revisas, Noscere te libeat quid tumulo hoc lateat. |
| 2 | Femina hic pausat Augusta et nobilis ortu, Irmingarda cui nomen erat deditum. |
| 3 | Quae hoc opus incipiens hic aulam condere iussit Ad Christi laudem atque sui requiem. |
| 4 | Nam pia relliquias sanctorum ex urbe receptans Romana, huc vexit hicque locavit eas, Ipsorum caperet meritis ut gaudia vitae, Delicti ac veniam perciperet precibus. |
| 5 | Caste conversans mundana haec gaudia sprevit, Pauperibus larga omnibus apta bonis. |
| 6 | Nobiliter vixit, aliis exempla reliquit Virtutum, sibimet praemia laeta parans. |
| 7 | Haec quoque dum expleret iuvenile hic tempus et annos, Maturae aetatis inciperet, iam obiit. |
| 8 | Linquens regna soli penetravit regna polorum, Cum Christo et sanctis gaudia vera tenens. |
| 9 | Hanc rogo tu, lector, commenda rite Tonanti Assiduis precibus, Christus eam ut habeat. |
| 10 | Cum quo congaudens vivat feliciter ipsa Angelicis semper mixta beata choris. |
| 11 | Has ego Rabanus confeci versibus odas, Ex obitu moestus, ex requie et gratulans. |
| 12 | Obiit autem Irmingarda imperatrix anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, indictione XIV, XIII Kal. Aprilis, in die Parasceve, hora quasi sexta, et requievit in pace. |