| 1 | Nobilis ecce iacet tumulata hic femina Wigfrid, Quam Saxo atque Thuring gaudent habere genus. |
| 2 | Haec quoque coniugium sortita ac pignora prompsit, Et post busta viri nonna dicata Deo est. |
| 3 | Nam titulum scribi hunc eius quoque filia fecit, Theotfrid, quae matri iungere funus amat. |