| 1 | Ingrediens lector per parvi domatis antrum, Cerne legens titulum nosceque fata viri. |
| 2 | Abbas iste fuit famosi nominis Eigil, Qui iacet in tumulo, sed super astra manet, Hoc quoque coenobium rexit feliciter ipse Multaque facta bona rite peregit ovans. |
| 3 | Martyris ergo sacra cum praesule transtulit ossa, Ac binas pariter has dicat ecclesias. |
| 4 | Post haec alta petit, animamque ad sidera misit, Corporis infirmi membra locavit et hic. |
| 5 | Huic quoque Rabanus, vilis successor, amando Conscripsi hunc titulum: Christus utrosque iuvet. |