| 1 | Lector honeste, meam si vis cognoscere vitam Tempore mortali, discere sic poteris. |
| 2 | Urbe quidem hac genitus sum, ac sacro fonte renatus, In Fulda post haec dogma sacrum didici. |
| 3 | Quo monachus factus seniorum iussa sequebar, Norma mihi vitae regula sancta fuit. |
| 4 | Sed licet incaute hanc nec fixe semper haberem, Cella tamen mihimet mansio grata fuit. |
| 5 | Ast ubi iam plures transissent temporis anni, Convenere viri vertere fata loci: Me abstraxere domo invalidum regique tulere, Poscentes fungi praesulis officio, In quo nec meritum vitae nec dogma repertum est, Nec pastoris opus iure bene placitum. |
| 6 | Promptus erat animus, sed tardans debile corpus, Feci quod poteram, quodque Deus dederat. |
| 7 | Nunc rogo te ex tumulo, frater dilecte, iuvando Commendes Christo me ut precibus Domino: Iudicis aeterni me ut gratia salvet in aevum, Non meritum aspiciens, sed pietatis opus. |
| 8 | Raban nempe mihi nomen, et lectio dulcis Divinae legis semper ubique fuit. |
| 9 | Cui Deus omnipotens tribuas coelestia regna, Et veram requiem semper in arce poli. |