monumenta.ch > Ausonius > CIII. De Demosthene. > > 29 > VIII. - EPITAPHIUM REGINBALDI CHOREPISCOPI. > V. - EPITAPHIUM OTGARII ARCHIEPISCOPI. > IDYLLIUM XI. Griphus ternarii numeri. > Pythagoricon de Ambiguitate eligendae vitae. > IV. - EPITAPHIUM HAISTULPHI ARCHIEPISCOPI.
Hrabanus Maurus, Epitaphia, III. - EPITAPHIUM LOTHARII IMPERATORIS. <<<     >>> V. - EPITAPHIUM OTGARII ARCHIEPISCOPI.

Hrabanus Maurus, Epitaphia, IV. - EPITAPHIUM HAISTULPHI ARCHIEPISCOPI.

1 Qui intrastis templum, precibus qui implestis et ora,
Discere non pigeat quis tumulo hoc iaceat.
2 Praesulis Haistulphi sita sunt hoc membra sepulcro,
Pontificale suum qui bene gessit opus.
3 Bis senis urbem hanc pastor qui rexerat annis,
Dogma et apostolicum protulit ore, manu.
4 Iustitiae custos, rectus patiensque, benignus,
Fidus in eloquiis et pietate placens.
5 Lulli discipulus, successor rite Riculphi,
Ambobus meritis non minor iste fuit.
6 Quis te, sancte Pater, cum Christo nesciat esse,
Splendida quem tecum vita fuisse probat?
Hrabanus Maurus HOME