Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi.
| 1 | Et haec se posse si potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet: ut orando pro se ac pro illis, quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. |
| 2 | Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exerat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem, ut ructet quod biberit, vel quod impleverit fundat. |
| 3 | Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque tractanda sunt, multa sint quae dicantur, et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt, quis novit quid ad praesens tempus vel nobis dicere, vel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium videt? et quis facit ut quod oportet et quemadmodum oportet dicatur nobis, nisi in cuius manu sunt et nos et sermones nostri? Ac per hoc discat qui docet omnia quae docenda sunt, qui et nosse vult et docere facultatem dicendi, quae ut decet virum ecclesiasticum, comparet. |
| 4 | Ad horam vero ipsius dictionis illud potius bonae menti cogitet convenire, quod Dominus ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. |
| 5 | Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). |
| 6 | Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum? Qui autem dicit hominibus non esse praecipiendum quid vel quemadmodum do ceant, si doctores efficit Spiritus sanctus, potest di cere nec orandum esse nobis quod Dominus ait. |
| 7 | Scit Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. V). |
| 8 | Sive autem apud populum vel apud quoslibet iamiamque dicturus, sive quod apud populum dicendum vel ab eis qui voluerint aut potuerint legendum, est dictaturus, oret ut Deus sermonem bonum det in os eius. |
| 9 | Si enim regina oravit Esther pro suae gentis temporali salute locutura apud regem, ut in os eius Deus congruum sermonem daret, quantomagis orare debet, ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in doctrina et verbo laborat. |
| 10 | Illi vero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant, orent pro ipsis a quibus accipiunt, ut eis detur quod per eos accipere volunt; et cum acceperint, orent ut bene et ipsi proferant, et illi ad quos proferant sumant; et prospero exitu dictionis, eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant: ut qui gloriatur, in illo glorietur in cuius manu sunt et nos, et sermones nostri. |