monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica. > CAPUT XXVI. De philosophorum libris. > CAPUT XI. De lectoribus. > CAPUT LVI. De symbolo. > CAPUT X. De translatis ignotis. > CAPUT L. De antiphonis. > CAPUT XXXVIII. Quae virtutum species contrariae sint singulis speciebus vitiorum.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXXVII. De discretione dogmatum iuxta qualitatem auditorum. <<<     >>> XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXXVIII. Quae virtutum species contrariae sint singulis speciebus vitiorum.

1 Haec igitur tanto congruentius unusquisque praedicator valet exprimere, quanto veracius species virtutum, et e contra vitiorum novit discernere: ut cum singula singulis novit opponere, cuique vulneri aptum possit medicamentum invenire.
2 Sunt autem in virtutibus quaedam species, quae quodammodo ex aliis speciebus quasi ex arboribus rami procedunt: quae quia ab una virtutum radice generantur, in uno eiusdem radicis stipite frondes pulcherrimi gestantur.
3 Sunt et e contrario in vitiis quaedam virulenta germina, de quibus omnis illa multitudo pestifera nequitiarum generatur, et sicut in virtutibus aliae ex aliis procedunt, quasi ex genetricibus proles pretiosae, sic et in istis quaedam quasi nequissimae soboles, ex spurcissimis matribus prodeunt.
4 Sed quia cum virtutibus vitiorum diuturna sunt bella, utriusque malitiae qui sint duces, quique eorum sint comites specialiter quantum possumus exponamus: ita tamen ut quae virtus cum quo vitio proprie pugnam gerat, pariter ostendamus.
5 Nec enim aliter possumus ignita vitiorum iacula devitare, nisi sciamus opportuna virtutum tegmina illis opponere, ut ex ipsis defensi, protervum illum exercitum simul cum eius ducibus, Christo super nos regnante, possimus superare.
6 Tentantia quippe vitia quae invisibili contra nos praelio regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur.
7 Nec enim culpae omnes pari accessu cor occupant; sed dum maiores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores innumerae ad illam se catervatim fundunt.
8 Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum cor plene ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum trahit: quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur.
9 Radix quippe cuncti mali superbia est: de qua Scriptura attestante dicitur: Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X).
10 Primae autem eius soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur: scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria.
11 Nam quia his septem vitiis superbiae nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium, Spiritu septiformis gratiae plenus venit.
12 Sed habent contra nos haec singula exercitum suum.
13 Nam de inani gloria, inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones oriuntur.
14 De invidia odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur.
15 De ira, rixa, et tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur.
16 De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur.
17 De avaritia, proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur.
18 De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur.
19 De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus saeculi praesentis, horror autem vel desperatio futuri generatur.
20 Sed enumeratis septem superbiae sordibus, quae vitiorum exercitum contra nos ducunt, videamus quae sint virtutum duces et agmina exercitus, quae humilitatis auctor Christus nobis praestat, ad pugnandum contra vitiorum cohortes; et opponamus singulis ducibus vitiorum duces contrarios virtutum, exercitibusque exercitus.
21 Duci igitur inani gloriae contra statuenda est dux humilitas, quae maxime generat in homine despectionem sui et contemptum caducarum rerum; comitibusque eius comites contrarii, id est, inobedientiae obedientia; iactantiae, humilis professio; hypocrisi, simplicitas; contentioni, innocentia; pertinaciae, subiectio; discordiae, pax; novitatum praesumptioni, timor Dei et honoratio patrum.
22 Duci quoque invidiae opponenda est dux benevolentia; comitibus eius contrarii comites, id est odio dilectio vera; susurrationi, locutio vera; detractioni, pia laudatio; exsultationi in adversis proximi, compassio in eius afflictione; in prosperis ipsius, laetitia in sospitate eius.
23 Irae duci contraria est dux mansuetudo; comitibusque eius illius comites istius, id est, tumori mentis placiditas animi; contumeliae, benignitas; clamori gravitas verborum; indignationi, suavitas morum; blasphemiae, puritas oris.
24 Tristitiae namque duci, obsistit dux spiritalis laetitia; exercituique eius exercitus istius, id est malitiae bonitas; rancori, lenitas; pusillanimitati, longanimitas; desperationi, perseverantia; torpori circa praecepta, studium spiritale; vagationi mentis erga illicita, intentio divinae lectionis.
25 Avaritiae duci adversa est dux largitas; agminibusque eius agmina istius, id est, proditioni, fides non ficta; fraudi, sinceritas; fallaciae, veritas; periuriis, non iurare; inquietudini, tranquillitas; violentiae, patientia; duritiae, misericordia.
26 Duci quippe gastrimargiae, id est, horrendae voracitati, contraria est dux abstinentia; cohortibusque illius, cohortes istius, id est ineptae laetitiae, modestia; scurrilitati, ratio sermonum; immunditiae, sobrietas; multiloquio taciturnitas; hebetudini sensus circa intelligentiam, furor discendi sapientiam; somnolentiae, vigilantia.
27 Luxuriaeque duci ac plebi eius reluctatur dux castitas cum plebe sua: id est, caecitati mentis, contemplatio Dei; inconsiderationi, provisio; inconstantiae, constantia; praecipitationi, continentia; amori sui, mortificatio desideriorum carnis suae; odio Dei, charitas perfecta Dei.
28 Ecce haec sunt quae praesulem animarum oportet scire, et quae debet in praedicationis diversitate custodire, ut sollicitus infirmitates singulorum perpendat, et congrua eorum vulneribus medicamina opponat.
29 Sed cum magni studii sit ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere, longe tamen est laboriosius auditores innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore, voce unius et communis exhortationis admonere.
30 Ibi quippe tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniantur congrua, et tamen sibimetipsis non sint diversa, ut inter medias passiones uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis gladii, tumores cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; sic timidis infundatur austeritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis; sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus; sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissis ac lenibus non crescat negligentia; sic lenes accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium; sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime laxentur; sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen continentes non revocentur ad luxum; sic continentibus laudetur virginitas, ut tamen in coniugibus despecta non fiat fecunditas carnis; sic praedicanda sunt bona, ne ex latere iubeantur et mala; sic laudanda sunt bona summa, ne desperentur ultima; sic nutrienda sunt ultima, ne dum creduntur sufficere, nequaquam tendatur ad summa.
31 Curandum est itaque praedicatori, quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex tempore, ut non augeatur laetitia quae est ex conspersione; et sic frenetur laetitia quae ex conspersione est, ut tamen non crescat tristitia quae venit ex tempore, sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio; sic in illo reprimatur diu oborta praecipitatio, ut tamen non valescat impressa ex conspersione formido.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.241

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXXVII. De discretione dogmatum iuxta qualitatem auditorum. <<<     >>> XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica. > CAPUT XXVI. De philosophorum libris. > CAPUT XI. De lectoribus. > CAPUT LVI. De symbolo. > CAPUT X. De translatis ignotis. > CAPUT L. De antiphonis. > CAPUT XXXVIII. Quae virtutum species contrariae sint singulis speciebus vitiorum.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik