Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri.
| 1 | Interest enim quod genus cui generi interponatur vel adhibeatur certis et necessariis locis. |
| 2 | Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. |
| 3 | Cum vero fit in aliud ab alio transitus, etiam si longius erret, decentius procedit oratio. |
| 4 | In grandi ergo genere semper, aut pene semper, temperata decet esse principia; et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla submisse, etiam quae possent granditer dici: ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tanquam umbris luminosiora reddantur. |
| 5 | In quocunque autem genere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt, acumine opus est, quod sibi summissum genus proprie vindicat. |
| 6 | Ac per hoc eo genere utendum est et aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut est laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio cuiusquam, nec liberatio, nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocunque alio genere occurrit, genus adhibendum et interponendum est temperatum. |
| 7 | In grandi ergo genere inveniunt locos suos duo caetera, et submisso similiter. |
| 8 | Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando submisso indiget, si, ut dixi, quaestio cuius nodus solvendus est, incurrat; vel quando nonnulla quae ornari possent, ideo non ornantur, ut quibusdam quasi thoris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. |
| 9 | Summissum genus dicendi silentes docet; et temperatum genus delectatione sua acclamationes audientium excitat; grande autem genus plerumque pondere suo voces premit, sed lacrymas exprimit: et hoc unde, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectatur? Iste ergo doctor noster et dictor magnopere curare debet, ut non solum intelligenter, verum etiam libenter et obedienter audiatur; idque verbis agat ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat: quoniam nec ipsa quae praecepti finis et plenitudo legis est charitas, ullo modo recta esse potest, si ea quae diliguntur, non vera sed falsa sunt. |
| 10 | Sicut autem cuius est pulchrum corpus, et deformis est animus, magis est dolendus, quam si deforme haberet corpus: ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt, magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. |