monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXXIII. Quando submisso genere, et quando temperato, quandoque grandi utendum sit. <<<     >>> XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXXIV. Exempla in Apostolo, de praedictis generibus tribus.

1 Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait ad Galatas: Dicite mihi, sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera.
2 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta.
3 Haec enim sunt duo testamenta, etc. (Galat. IV.) Item ubi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico.
4 Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
5 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius.
6 Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed tanquam in uno, Et semini tuo qui est Christus.
7 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta annos facta lex, non infirmat ad evacuandas promissiones.
8 Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione.
9 Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
10 Et quia occurrere poterat audientis cogitationi, Ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans: Quid ergo lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen, cui promissum est, disposita per angelos in manu mediatoris, etc. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos solvere quaestionum, sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen ipsa eorum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus.
11 Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque solvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit.
12 Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur; ne ibi occurrat ubi non est qui respondeat; aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat.
13 In illis autem apostolicis verbis dictio est temperata: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores (I Tim. V).
14 Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII).
15 Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet locutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, ubi propria propriis tanquam debita reddita, decenter excurrunt, sicuti est: Habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis; sive prophetiam, secundum regulam fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate, etc. Et aliquanto post: Reddite, inquit, omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Ibid.).
16 Quae membratim fusa clauduntur etiam ipso circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII).
17 Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam verborum ornatibus comptum est, quam violentum est animi affectibus.
18 Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia; sed ea si non habuerit, non requirit.
19 Fertur enim impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit.
20 Satis est enim ei propter quod agitur, ut verba congruentia, non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem.
21 Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur, intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt.
22 Agit apostolus, ut pro evangelico ministerio patienter mala huius temporis cum solatio donorum Dei omnia tolerentur.
23 Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
24 Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum; sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, etc., quae persequi longum est (II Cor. VI).
25 Itemque ad Romanos ait: Ut persecutiones huius mundi charitate vincantur, spe certa in adiutorio Dei (Rom. VIII).
26 Ait autem et granditer et ornate: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, etc.; quae in eodem capitulo sequuntur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.230

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXXIII. Quando submisso genere, et quando temperato, quandoque grandi utendum sit. <<<     >>> XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik