monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXX. Quod facili locutione uti in vulgus debeat. <<<     >>> XXXII. De triplici genere locutionis, quod Romani doctor eloquii ita distinxit.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXXI. De optimo modo dicendi, et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare.

1 Est autem optimus modus dicendi, qui fit ut qui audit, verum audiat; et quae audit, intelligat; bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba.
2 Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quae volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus, nisi ut pateat quod clausum est? Dixit ergo quidam eloquens, et verum dixit, ita debere eloquentem loqui, ut doceat, ut delectet, ut flectat.
3 Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis, et flectere victoriae.
4 Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus; reliqua duo, in modo quo dicimus.
5 Prorsus haec sit in docendo eloquentia, non ut libeat quod horrebat, aut ut fiat quod pigeat, sed ut appareat quod latebat.
6 Quod si etiam delectare vult eum cui dicit, aut flectere, non quocunque modo hoc dixerit, faciet; sed interest quomodo dicat, ut faciat.
7 Sicut est autem ut teneatur ad audiendum delectandus auditor, ita flectendus, ut moveatur ad agendum; et sicut delectatur si suaviter loquaris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat, cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cavendos terrendo praeponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quae agenda esse iam sciunt.
8 Oportet ergo eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut veniat, verum etiam flectere ut vincat.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.226

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik