Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXX. Quod facili locutione uti in vulgus debeat.
| 1 | Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit vel esse debeat, ut verbum quod nimis obscurum sit vel ambiguum, Latinum esse non possit, vulgi autem more sic dicatur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. |
| 2 | Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia quae non docent; et si pro eis aliqua, quae intelligantur, integra potest dicere, id magis eliget; si autem non potest, sive quia non sunt, sive quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. |
| 3 | Et hoc quidem non solum in collocutionibus, sive fiant cum aliquo uno, sive cum pluribus, verum etiam multo magis in populis quando sermo promitur, ut intelligamur instandum est. |
| 4 | Quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas; ubi autem omnes tacent ut audiatur unus, et in eum intenta ora convertunt, ibi ut requirat unusquisque quae non intellexerit, nec moris est nec decoris; ac per hoc debet maxime tacenti subvenire cura dicentis. |
| 5 | Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi avida multitudo: quae donec significet, versandum est quod agitur multimoda varietate dicendi; quae in postestate non habent, qui praeparata et ad verbum memoriter retenta pronuntiant. |
| 6 | Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo sumendus est, aut in alia transeundum. |
| 7 | Sicut enim gratus est qui agnoscenda enubilat, sic onerosus, qui cognita inculcat. |