Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXIX. Quod auctores canonicorum librorum, et sapientes et eloquentes fuerunt.
| 1 | Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes nuncupandi sint. |
| 2 | Quae quidem quaestio apud meipsum, et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime solvitur. |
| 3 | Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi videri potest; et audeo dicere omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non eos aliter loqui debuisse. |
| 4 | Sicut autem est quaedam eloquentia quae magis aetatem iuvenilem decet, est quae senilem; nec iam dicenda eloquentia, si personae non congruat eloquentis. |
| 5 | Ubi vero non eos intelligo, minus quidem apparet mihi eorum eloquentia, sed eam non dubito esse talem, qualis est ubi intelligo. |
| 6 | Sic quippe illi locuti sunt, ut posteriores qui eos recte intelligerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. |
| 7 | Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tanquam seipsos exponendos simili auctoritate proponant; sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intelligit, aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa quo minus tardiusve quae dicimus possint intelligi. |
| 8 | Sunt enim quaedam, quae aut non intelliguntur, aut vix intelliguntur, quamvis planissime dicentis versentur eloquio, quae in populi audientiam, vel raro, si aliquid urget, vel nunquam omnino mittenda sunt. |