monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. > CAPUT XXV. De baptismatis sacramento. > quod fit in nono et decimo mense. > CAPUT XLVII. De cantico. > CAPUT XLII. De die Dominico. > CAPUT XXVI. De origine biduanae sive triduanae. > CAPUT XXXI. De sacramento corporis et sanguinis Domini. > CAPUT XVII. De cingulo. > et ad quid omnis scientia referenda sit. > id est stola. > et quo ordine. > CAPUT XXVIII. Quid debeat doctor catholicus in dicendo agere.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum. <<<     >>> XXIX. Quod auctores canonicorum librorum, et sapientes et eloquentes fuerunt.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXVIII. Quid debeat doctor catholicus in dicendo agere.

1 Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere; atque in hoc opere, sermone conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agere, quid expetere debeant intimare.
2 Ubi autem benevolos, intentos, dociles, aut invenerunt, aut ipsi fecerunt, caetera peragenda sunt sicut postulat causa.
3 Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat.
4 Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est.
5 Qui vero audiunt movendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod iam sciunt, agendo non torpeant, et rebus quas veras esse fatentur, assensum accommodent, maioribus dicendi viribus opus est; ubi obsecrationes et increpationes, concitationes et exercitationes, et quaecunque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria.
6 Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in his quae loquendo agunt, facere non quiescunt.
7 Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide; alii acute, ornate, vehementer; illum ad hoc opus unde agimus oportet accedere iam, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiam si non potest eloquenter, ut prosit audientibus etiam sapienter, si minus quam prodesset eloquenter posset dicere.
8 Qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quem diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat.
9 Haec autem scientia nec illos fugit, qui artem rhetoricam docendam putaverunt.
10 Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus; eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam.
11 Sapienter autem dicit homo tanto magis vel minus, quanto in Scripturis sanctis maius minusve proficit.
12 Non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intelligendis, et diligenter earum sensibus indagandis.
13 Sunt enim qui eas legunt, et negligunt; legunt ut teneant, negligunt ne intelligant.
14 Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui verba earum minus tenent, et cor earum sui cordis oculis vident.
15 Sed utrisque ille melior, qui et cum volet eas dicit, et sicut oportet intelligit.
16 Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, verba Scripturarum tenere maxime necessarium est.
17 Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto in istis oportet eum esse ditiorem, ut quod dixerit suis verbis, probet et illis.
18 Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes, eum multo magis quam magistris artis rhetoricae vacare praecipio, si tamen hi qui legunt et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse, vel dicere veraci praedicatione laudantur.
19 Qui enim eloquenter dicunt, suaviter; qui sapienter, salubriter audiuntur.
20 Sunt ergo ecclesiastici viri, qui divina eloquia non solum sapienter, sed et eloquenter tractaverunt; quibus legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.222

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik