monumenta.ch > Hrabanus Maurus > CAPUT XXXI. De Nativitate Domini. > CAPUT XXXIX. De Pascha Domini. > CAPUT XVIII. Quid sit inter ieiunium et stationem. > de praedictis generibus tribus. > CAPUT XXIII. De caeteris legitimis ieiuniis. > CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXVI. De philosophorum libris. <<<     >>> XXVIII. Quid debeat doctor catholicus in dicendo agere.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum.

1 Interea quippe dum intenta meditatione scientiam spiritualem optat adipisci, necesse est ut iugi exercitio virtutum sibi quaerat opulentiam, ne dum in uno dives esse cupit, et alterius opes quaerere negligit, verae opulentiae fructus perdat; ac non solum ipsi eveniat, quia quaesitarum rerum utilitatem non habeat, imo poenas iniustus possessor pro eis Domino solvat.
2 Ait enim ipsa Veritas servis: Qui scit voluntatem Domini sui et non facit, vapulabit multis; qui autem nescit et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII).
3 Quid ergo proderit hominibus ingentes divitias congregare, et earum usum minime habere, cum multo melior sit ille qui paupertate sua contentus est et laetabitur de labore suo, ei qui totam vitam suam, divitias habens, in egestate consumit, Salomone attestante, qui ait: Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane (Prov. XII).
4 Sancta rusticitas solum sibi prodest; et quantum aedificat ex vitae merito, tantum nocet si non et valet contradicentibus resistere.
5 Sed ex duobus imperfectis, magis eligo sanctam rusticitatem quam eloquentiam peccatricem; quia Sapientia dicit: Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives pravis itineribus: qui autem custodit legem, filius sapiens est (Prov. XIX).
6 Oportet quidem eum qui sapientiae studet, virtuti studere, ut id quod sapienter intelligit in mente, utiliter exerceat in opere; et quodcunque boni verbis aliis facere praecipit, suis operibus faciendum esse prius doceat, ut faciens et docens mandata Dei, maior vocetur in regno coelorum: minimus autem, si docuerit et solverit actione unum de mandatis Dei minimis.
7 Omnis enim, inquit Salvator, qui venit ad me et audit sermones meos, et facit eos, similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamenta supra petram.
8 Inundatione autem facta, illisum est flumen domus illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
9 Qui autem audit et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra arenam sine fundamento, in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna (Luc. VI).
10 Debet autem unusquisque catholicus universis virtutibus aequaliter operam dare, ut et intus et foris nobiliter ornatus, aeterni regis convivio dignus existat, et quadriga spiritali vectus, ad aeternam patriam conscendat.
11 Debet autem prudentiae intendere, ut prudenter provideat, veraciter intelligat, intellectaque memoriter retineat.
12 Debet iustitiae ut religiosus, pius humilisque fiat; ut gratiam et vindicationem, observantiam et veritatem conservet; pactumque et pariudicatum et legem custodiat.
13 Debet fortitudini studium impendere, ut magnificentiam et fidentiam, patientiam et perseverantiam habeat.
14 Debet temperantiae ut continens, clemens et moderatus fiat; et super haec omnia, ut pacis et charitatis fidus exsecutor existat: quae scilicet est vinculum perfectionis.
15 His autem speciebus virtutum perfecte adornatus, et sapientiae lumine illustratus homo Dei, rite et congrue servitium potest agere, atque oratoris officium digne potest in Ecclesia implere: quem antiqua diffinitio affirmat, virum bonum et dicendi peritum esse debere.
16 Si ergo haec definitio in oratoribus gentilium observabatur, multo magis in oratoribus Christi observari convenit, quorum non solum sermo, imo etiam tota vita doctrina virtutum debet esse.
17 Sed quia de modo inveniendi ea quae intelligenda sunt in Scripturis multa iam diximus, adiuvante Domino de proferendo ea quae intellecta sunt pauca dicemus, ut hoc novissimo libro totum opus claudamus.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.219

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik