monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica. > CAPUT XXVI. De philosophorum libris.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXV. De astronomia. <<<     >>> XXVII. De acquisitione et exercitio virtutum.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXVI. De philosophorum libris.

1 Ecce de septem liberalibus artibus philosophorum, ad quam utilitatem discendae sint catholicis, satis, ut reor, superius diximus.
2 Illud adhuc adiicimus, quod philosophi ipsi qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata in dispensationibus suis seu scriptis dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda.
3 Sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi tanquam ad usum meliorem clanculo vendicavit, non auctoritate propria, sed praecepto et mandato, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus ut bonis utebantur: sic doctrinae omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas, de quibus paulo ante egimus, usui veritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt; et quo perverse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Evangelii.
4 Vestem quoque illorum, id est hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, quibus in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda Christianum.
5 Nam quid aliud fecerunt boni multi fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinati exierunt de Aegypto Cyprianus et doctor suavissimus, et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius? quanto innumerabiles grammatici [Al., Graeci]? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII).
6 Quibus omnibus viris superstitiosa gentium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi recutiens iugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus exscinderetur, conversas suspicaretur.
7 Sed dederunt aurum et argentum et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur.
8 Illud enim in Exodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret, quia sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intelligentiae dixerim.
9 Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas scrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII).
10 Ita enim sentit quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi pascha egerit, salvum se esse non posse.
11 Pascha autem nostrum immolatus est Christus; nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.
12 Tollite iugum meum super vos, et discite quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris.
13 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI).
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.217

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik