Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXV. De astronomia.
| 1 | Astronomia ergo superest, quae, ut quidam dixit, dignum est religiosis argumentum, magnumque curiosis tormentum. |
| 2 | Hanc ergo si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut et veteres dicunt, magna charitate perfundit. |
| 3 | Quale est enim ad coelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiva mentis sublimitate ex aliqua parte colligere, quod tantae magnitudinis arcana velaverunt? Nam mundus ipse, ut quidam dicunt, sphaerica fertur rotunditate collectus, ut diversas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet. |
| 4 | Unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formavit, cui titulus est De forma mundi. |
| 5 | Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo aliter, quam a suo creatore disposita sunt, vel consistere, vel moveri: nisi forte quando, aliquo miraculo facto, divinitatis arbitrio commutantur; sicuti Iesu Nave soli in Gabaon ut staret legitur imperasse (Ios. X); et temporibus Ezechiae regis, retrorsum decem gradibus reversum fuisse (IV Reg. XX); et in passione Domini tribus horis sol tenebrosus effectus est (Luc. XXIII), et his similia. |
| 6 | Ideo enim miracula dicuntur, quoniam contra consuetudinem rerum admiranda contingunt. |
| 7 | Feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae coelo fixa sunt; moventur vero planetae, id est erraticae, quae cursus suos certa tamen diffinitione conficiunt. |
| 8 | Astronomia est itaque, sicut iam dictum est, disciplina quae cursus coelestium siderum et figuras contemplatur, omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. |
| 9 | Inter astronomiam autem et astrologiam aliquid differt, licet ad unam disciplinam ambae pertineant. |
| 10 | Nam astronomia coeli conversionem, ortus, obitus, motusque siderum continet, vel ex qua causa ita vocentur; astrologia vero partim naturalis, partim superstitiosa est. |
| 11 | Naturalis, dum exsequitur solis lunaeque cursus vel stellarum, certas temporum quaestiones. |
| 12 | Superstitiosa vero est illa, quam mathematici sequuntur, qui stellis augurantur, quique etiam duodecim coeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt, siderumque cursu nativitates hominum et mortes praedicare conantur. |
| 13 | Hanc quidem partem astrologiae quae naturali inquisitione exsequitur, solis lunaeque cursus atque stellarum, et certas temporum distinctiones caute rimatur, oportet a clero Domini solerti medicamine disci, ut per certas regularum coniecturas, et ratas ac veras argumentorum aestimationes, non solum praeterita annorum curricula veraciter investiget, sed et de futuris noverit fideliter ratiocinari temporibus utque Paschalis festi exordia, et certa loca omnium solemnitatum atque celebrationum, sibi sciat intimare observanda, et populo Dei rite valeat indicare celebranda. |