Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXIV. De musica.
| 1 | Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt, id est, his qui inveniuntur in sonis: ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia quae dicuntur ad aliquid. |
| 2 | Haec ergo disciplina tam nobilis est, tamque utilis, ut qui ea caruerit, ecclesiasticum officium congrue implere non possit. |
| 3 | Quidquid enim in lectionibus decenter pronuntiatur, ac quidquid de psalmis suaviter in ecclesia modulatur, huius disciplinae scientia ita temperatur, et non solum per hanc legimus et psallimus in ecclesia, imo omne servitium Dei rite implemus. |
| 4 | Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur: primum si creatoris mandata faciamus et puris mentibus, statutis ab eo regulis, serviamus. |
| 5 | Quidquid enim loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum. |
| 6 | Musica quippe scientia est bene modulandi. |
| 7 | Quod si nos bona conversatione tractamus, tali disciplinae probamur semper esse sociati; quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. |
| 8 | Coelum quoque et terra, vel omnia quae in eis superna dispensatione peraguntur, non sunt nisi musica disciplina, cum Pythagoras hunc mundum per musicam conditum, et per eam gubernari posse testatur. |
| 9 | Haec et in ipsa quoque religione Christiana valde permista est; ac inde fit ut non pauca etiam claudat atque obtegat nonnullarum rerum musicarum ignorantia. |
| 10 | Nam et de psalterii et citharae differentia, quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit; et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur, utrum habeat aliquam musicae legem, quae ad tantum nervorum numerum cogat; an vero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus, vel propter decalogum legis, de quo item numero si quaeratur, non nisi ad creatorem creaturamque referendus est, vel propter expositum ipsum denarium. |
| 11 | Et ille numerus aedificationis templi qui commemoratur in Evangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat; et relatus ad fabricam Dominici corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso sed vero et humano corpore indutum. |
| 12 | Itaque et numerum et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita invenimus. |
| 13 | Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas, et Iovis et Memoriae filias esse finxerunt. |
| 14 | Refellit eos Varro: quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. |
| 15 | Dicit enim civitatem nescio quam (non enim nomen recolo) locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. |
| 16 | Ita contigisse ut opera sua illi quoque artifices aeque pulchre explicarent, et placuisse civitati omnes novem atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. |
| 17 | Non ergo Iupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. |
| 18 | Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. |
| 19 | Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sive organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis, quae percutiendo canora sunt. |
| 20 | Sed sive se ita habeat quod Varro retulit, sive non ita, nos tamen non debemus propter superstitionem profanorum musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere poterimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda valeat, disputemus. |
| 21 | Neque enim et litteras discere non debuimus, quia eorum Deum dicunt esse Mercurium; aut quia Iustitiae Virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt, in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia virtusque fugienda est. |
| 22 | Imo vero quisquis bonus verusque Christianus est, Deum suum esse intelligat, ubicunque invenerit veritatem. |