Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXIII. De geometria.
| 1 | Nunc ad geometriam veniamus, quae est descriptio contemplativa formarum, documentum etiam usuale [Al., visuale] philosophorum; quod, ut praeconiis celeberrimis referant, Iovem suum in operibus propriis geometriare testantur. |
| 2 | Quod nescio utrum laudibus an vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere coloreo, Iovem facere mentiuntur in coelo. |
| 3 | Quod si vero creatori et omnipotenti Deo salubriter applicetur, potest ex sententia forsitan convenire veritate. |
| 4 | Geometra enim, si fas est dicere, sancta divinitas, quoniam creaturae suae, quam usque hodie facit existere, diversas species formulasque concedit; quando cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis fecit currere quae moventur, certaque sede quae sunt fixa constituit. |
| 5 | Quidquid enim bene disponitur atque componitur, potest disciplinae huius qualitatibus applicari. |
| 6 | Geometria Latine dicitur terrae dimensio, sicque diffinitur: Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. |
| 7 | Quod per diversas formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse partitus, cuius disciplinae magistri, mensores ante dicebantur. |
| 8 | Sed Varro, peritissimus Latinorum, huius nominis causam sic exstitisse commemorat, dicens, prius quidem homines per dimensiones terrarum terminis positis, vagantibus populis pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitos; unde et ipsi menses quod annum metiantur, edicti sunt. |
| 9 | Verum postquam ista reperta sunt, provocati studiosi ad illa invisibilia cognoscenda, coeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad verticem coeli quanta se mensura distenderet; quod peritissimos geometras assecutos commemorat. |
| 10 | Tunc et dimensionem universae terrae probabili refert ratione collectam; ideoque factum ut disciplina ipsa geometriae nomen acciperet, quod per saecula longa custodit. |
| 11 | Haec igitur disciplina in tabernaculi templique aedificatione servata est, ubi linealis mensurae unius et circuli ac spherae atque hemispherion, quadrangulae quoque formae, et caeterarum figurarum dispositio habita est: quorum omnium notitia ad spiritalem intellectum non parum adiuvat tractatorem. |