monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXI. De mathematica. <<<     >>> XXIII. De geometria.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XXII. De arithmetica.

1 Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum seipsam.
2 Est enim disciplina numerorum.
3 Graeci enim numerum ἄριθμον, arithmon, vocant, quem scriptores litterarum saecularium, inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit, nulla alia indicat disciplina.
4 Musica autem et geometria et astronomia quae sequuntur, ut sint atque subsistant, istius egent auxilio.
5 Scire autem debemus Iosephum Hebraeorum doctissimum in primo libro Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes, ut sunt homines acerrimi ingenii, excoluisse sibi reliquas latius disciplinas.
6 Quas merito sancti patres nostri legendas studiosissimis persuadent, quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possimus corde respicere.
7 Unde ratio numeri contemnenda non est, quae in multis sanctarum Scripturarum locis quam magni existimanda sit, lucet diligenter intuentibus.
8 Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti (Sap. XI).
9 Ita vero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuiquam alteri possit.
10 Ergo et dispares inter se atque diversi sunt, et singuli quique diversi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt.
11 Nec audebunt isti contemnere numeros, et eos ad scientiam Dei non pertinere, apud quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem.
12 Et apud nos Propheta de Deo dicit: Qui profert numerose saeculum.
13 Et Salvator in Evangelio: Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt (Matth. X).
14 Quamvis enim se obiectent aspectui, quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri compositio, vel ordo, vel partitio cogitatur, tamen validior et praepotentior desuper ratio non eis annuit interius, quae vim numeri continet, per quem circuitum fideliter dicit id quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles dividi, et facilius coelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus compleatur.
15 Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum quod sex diebus perfecit Deus omnia opera sua, sed propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est.
16 Itaque etiam si ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non essent.
17 Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi, translate ac mystice posita in Scripturis.
18 Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenium non potest non moveri quid sibi velit, quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus ieiunaverunt.
19 Cuius actionis figuratus quidam nodus sine huius numeri cognitione et consideratione non solvitur.
20 Habet enim denarium quater, tanquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus.
21 Quaternario namque numero, et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus, hiemalibusque mensibus.
22 A temporum autem delectatione dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in qua vivere volumus, abstinendum et ieiunandum est, quamvis temporum cursibus ipsa insinuetur nobis doctrina contemnendorum temporum, et appetendorum aeternorum.
23 Porro autem denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam; nam trinitas creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat, propter vitam et corpus.
24 Nam in illa tria sunt: unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus; in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa.
25 Hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducatur, caste et continenter a temporum delectatione vivere, hoc est quadraginta diebus ieiunare.
26 Hoc est lex cuius persona est in Moyse; hoc est prophetia, cuius personam gerit Elias; hoc ipse Dominus monet, qui tanquam testimonium habens a lege et prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque stupentibus, claruit.
27 Deinde ita quaeritur quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten; et quomodo ter ductus propter tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia; vel propter nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, adiuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur, perveniatque ad centum vel tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt.
28 Ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam propter similitudinem in sanctis libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt.
29 Quapropter necesse est eis qui volunt ad sacrae Scripturae notitiam pervenire, ut hanc artem intente discant; et cum didicerint, mysticos numeros in divinis libris facilius hinc intelligant.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.207

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XXI. De mathematica. <<<     >>> XXIII. De geometria.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik