| 1 | Mathematica est quam Latine possumus dicere doctrinalem scientiam, quae abstractam considerat quantitatem. |
| 2 | Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separamus, vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar, vel ab aliis huiuscemodi quae in sola ratiocinatione tractamus. |
| 3 | Haec dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam: de quibus singulis secundum ordinem disseremus. |