Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XX. De dialectica.
| 1 | Dialectica est disciplina rationalis quaerendi, diffiniendi et disserendi, etiam vera et a falsis discernendi potens. |
| 2 | Haec ergo disciplina disciplinarum est; haec docet docere, haec docet discere, in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit quae sit, quid velit, quid videat. |
| 3 | Scit scire sola, et scientes facere non solum vult, sed etiam potest. |
| 4 | In hac ratiocinantes cognoscimus quid sumus et unde sumus; per hanc intelligimus quid sit faciens bonum, et quid factum bonum; quid creator, et quid creatura; per hanc investigamus veritatem, et deprehendimus falsitatem; per hanc argumentamur, et invenimus quid sit consequens, quid non consequens, et quid repugnans in rerum natura, quid verum, quid verisimile, et quid penitus falsum in disputationibus. |
| 5 | In hac enim disciplina unamquamque rem quaerimus sagaciter, et diffinimus veraciter, et disserimus prudenter. |
| 6 | Quapropter oportet clericos hanc artem nobilissimam scire, eiusque iura in assiduis meditationibus habere, ut subtiliter haereticorum versutiam hac possint dignoscere, eorumque dicta veneficatis syllogismorum conclusionibus confutare. |
| 7 | Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. |
| 8 | Proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. |
| 9 | At ille consensit. |
| 10 | Verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosius, ille simplex erat. |
| 11 | Tum iste addidit: Ego autem homo sum. |
| 12 | Hoc quoque cum ab eo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. |
| 13 | Quod genus captiosarum conclusionum, Scriptura quantum existimo detestatur, illo loco ubi dictum est. |
| 14 | Qui sophistice loquitur odibilis est (Eccli. XXXVII). |
| 15 | Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicatur. |
| 16 | Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. |
| 17 | Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut his erubescens ille cuius errorem sequitur, eumdem relinquat errorem, qui si in eodem manere voluerit, necesse est ut etiam illa quae damnat tenere cogatur. |
| 18 | Non enim vera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit. |
| 19 | Et illa alia: Inanis est fides nostra, inanis est et praedicatio nostra (I Cor. XV). |
| 20 | Quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. |
| 21 | At quia falsum est quod sequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit. |
| 22 | Praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi, quorum errorem destruere voluit Apostolus. |
| 23 | Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus resurrexit. |
| 24 | Hoc autem quod sequitur, falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo quod praecedit. |
| 25 | Praecedit autem non esse resurrectionem mortuorum: est igitur resurrectio mortuorum. |
| 26 | Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit: Christus autem resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum. |
| 27 | Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt, sententiarum autem veritates in sanctis libris ecclesiasticis investigandae sunt. |
| 28 | Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere. |
| 29 | Nam est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta, quae a Deo auctore sunt facta. |
| 30 | Sed quia de logica iam diximus, de mathematica consequenter dicemus. |