Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XIX. De rhetorica.
| 1 | Rhetorica est (sicut magistri tradunt) saecularium litterarum bene dicendi scientia, in civilibus quaestionibus. |
| 2 | Sed haec diffinitio licet ad mundanam sapientiam videatur pertinere, tamen non est extranea ab ecclesiastica disciplina. |
| 3 | Quidquid enim orator et praedicator divinae legis diserte et decenter profert in docendo, vel quidquid apte et eleganter depromit in dictando, ad huius artis congruit peritiam; nec utique peccare debet arbitrari, qui hanc artem in congrua aetate legit, quique eius praecepta servat in dictando. |
| 4 | ac proloquendo sermonem; imo bonum opus facit, qui eam ad hoc pleniter discit, ut ad praedicandum verbum Dei idoneus sit. |
| 5 | Nam cum per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi qui res falsas suadere conantur, noverint auditorem vel benivolum, vel intentum, vel facere docilem prooemio, isti autem non noverint? illi falsa breviter, aperte, verisimiliter, et isti vera sic narrent ut audire taedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat? illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec vera defendere, nec falsa valeant refutare? illi animos audientium in errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhorrentur ardenter, isti pro veritate lenti, frigidi dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu prava seu recta valeat plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant? Sed quaecunque sunt de hac re observationes atque praecepta, quibus cum accedit in pluribus verbis ornamentisque verborum, exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia vel eloquentia nominatur, haec seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et conveniente aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. |
| 6 | Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere, quod hanc artem nisi qui cito possit perdiscere, nunquam omnino possit. |
| 7 | Sed nos non ea tanti pendimus, ut eis discendis iam maturas, vel etiam graves hominum aetates velimus impendi. |
| 8 | Satis est ut adolescentulorum ista sit cura; nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupavit. |
| 9 | Quoniam si acutum et fervens absit ingenium, facilius adhaeret eloquentia legentibus, et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. |
| 10 | Nec desint ecclesiasticae litterae etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatae, quas legendo homo capiat, et si id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his versatur, imbuitur; accedente vel maxime exercitatione sive scribendi, sive dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. |
| 11 | Sed haec de rhetorica nunc dicta sufficiant, cum reservamus paulo post iura eiusdem in dicendi genere planius demonstranda. |