monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. <<<     >>> XIX. De rhetorica.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XVIII. De arte grammatica, et speciebus eius.

1 Prima ergo liberalium artium est grammatica, secunda rhetorica, tertia dialectica, quarta arithmethica, quinta geometria, sexta musica, septima astronomia; grammatica enim a litteris nomen accepit, sicut vocabuli illius derivatus sonus ostendit.
2 Diffinitio autem eius talis est: Grammatica est scientia interpretandi poetas atque historicos, et recte scribendi loquendique ratio.
3 Haec et origo et fundamentum est artium liberalium.
4 Hanc itaque scholam Dominicam legere convenit, quia scientia recte loquendi et scribendi ratio in ipsa consistit.
5 Quomodo quis vim vocis articulatae seu litterarum et syllabarum potestatem cognoscit, si non prius per eam id didicit? Aut quomodo pedum, accentuum et positurarum discretionem scit, si non per hanc disciplinam eius scientiam ante percepit? Aut quomodo partium orationis iura, schematum decorem, troporum virtutem, etymologiarum rationem, et orthographiae rectitudinem novit, si non grammaticam artem ante sibi notam fecit? Inculpabiliter enim, imo laudabiliter hanc artem discit, quisquis in ea non inanem pugnam verborum facere diligit, sed rectae locutionis scientiam et scribendi peritiam habere appetit.
6 Ipsa est enim omnium iudex librariorum, quia ubicunque errorem perspexerit, reprehendit, et ubi bene dicta sunt, suo iudicio comprobabit.
7 Schemata autem omnia quotquot saecularis disciplina conscripsit, in sanctis libris saepius posita reperiuntur.
8 Necnon tropis auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possit existimari vel credi, quisquis libros divinos diligenter legit, inveniet.
9 Istorum autem troporum non solum exempla sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola.
10 Quorum omnium cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria, quia sensus ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est.
11 Quaerendum est utique, ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intelligimus, et sic pleraque inventa sunt quae latebant.
12 Metricam autem rationem quae per artem grammaticam discitur, non ignobile est scire, quia apud Hebraeos Psalterium (ut beatus Hieronymus testatur) nunc iambo currit, nunc alchaico personat, nunc sapphico tumet, nunc semipede ingreditur.
13 Deuteronomium vero, et Isaiae canticum, necnon et Salomon et Iob, hexametris et pentametris versibus (ut Iosephus et Origenes scribunt) apud suos composita decurrunt.
14 Quamobrem non est spernenda haec, quamvis gentilibus communis ratio, sed quantum satis est perdiscenda, quia utique multi evangelici viri, insignes libros hac arte condiderunt, et Deo placere per id satagerunt, ut fuit Iuvencus, Sedulius, Arator, Alcimus, Clemens, Paulinus et Fortunatus, et caeteri multi.
15 Poemata autem et libros gentilium si velimus propter florem eloquentiae legere, typus mulieris captivae tenendus est, quam Deuteronomium describit; et Dominum ita praecepisse commemorat, ut si Israelites eam habere vellet uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, pilos auferat, et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uxoris amplexus.
16 Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos hoc facere solemus, hocque facere debemus, quando poetas gentiles legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus; si quid vero superfluum de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radamus, his calvitium inducamus, haec in unguium more ferro acutissimo desecemus.
17 Hoc tamen prae omnibus cavere debemus, ne haec licentia nostra offendiculum fiat infirmis: ne pereat qui infirmus est in scientia nostra frater, propter quem Christus mortuus est, si viderit in idolio nos recumbentes.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.200

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik