Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt.
| 1 | Iam vero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus, aut divinitus instituta investigando homines prodiderunt, ubicunque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. |
| 2 | Quorum sunt alia ad sensus corporis, alia vero ad rationem animi pertinentia. |
| 3 | Sed illa quae ad sensus corporis attingunt, vel narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel experta coniicimus. |
| 4 | Quidquid ergo de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuvat ad libros sanctos intelligendos, etiam si praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. |
| 5 | Nam et per Olympiadas, et per consulum nomina, multa saepe quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus quo natus est Dominus, et quando passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadragesima sexta annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Iudaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. |
| 6 | Sed annorum fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica; sed postea quot annos in hac vita egerit quanquam textu ipso actionum eius animadvertere possis, tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius certiusque colligitur. |
| 7 | Tunc enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quod indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia. |
| 8 | Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. |
| 9 | Historia facta narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum et quaeque similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide. |
| 10 | Est etiam narratio similis demonstrationi, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris in quo genere sunt quae de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumve corporum scripta sunt. |
| 11 | De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda, docuimus, non ut pro quibusdam signis adhibeantur tanquam ad remedia, vel machinamenta superstitionis alicuius. |
| 12 | Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est: quorum perpauca Scriptura commemorat. |
| 13 | Habet autem praeter demonstrationem praesentium, etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione, motuque siderum, ad praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. |
| 14 | Habet etiam futurorum regulares coniecturas non suspiciosas et otiosas, sed raras et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra fata et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. |
| 15 | Nam sicut is qui computat lunam cum hodie inspexerit quota sit, et ante quoslibet annos quota fuerit, et post quoslibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. |
| 16 | Artium enim caeterarum quibus aliquid fabricatur, vel quid remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio: harum ergo cunctarum artium de praeteritis faciunt experimenta, etiam futura coniicienda. |
| 17 | Nullus earum artium artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. |
| 18 | Sed haec non ob aliud commemoravimus; nisi ut non omnino nesciamus quid Scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit. |
| 19 | Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. |
| 20 | Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda plurimum valet; tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostensio decipiendi adversarium. |
| 21 | Sed de hoc plenius dicemus cum de dialectica atque rhetorica disputabimus. |
| 22 | Iam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est, quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inventa. |
| 23 | Non enim sicut primam syllabam Italiae quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Virgilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibiles numeri semissem non habent. |
| 24 | Sive ergo in seipsis considerentur, sive ad figurarum, aut ad sonorum aliorum vel motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. |
| 25 | Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut iactare se inter imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera, quae tantummodo vera esse persenserit; et unde quaedam non solum vera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit; ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta nunc indocta sit, constituta tamen inter commutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se caetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit, doctus videri potest, esse autem sapiens nullo modo. |
| 26 | Hucusque generaliter atque permixtim dixi de disciplinis gentilium; deinceps seorsum de singulis dicturus. |