monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica. > CAPUT XXVI. De philosophorum libris. > CAPUT XI. De lectoribus. > CAPUT LVI. De symbolo. > CAPUT X. De translatis ignotis. > CAPUT L. De antiphonis. > CAPUT XXXVIII. Quae virtutum species contrariae sint singulis speciebus vitiorum. > et quae sint illae quae instituerunt homines.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XV. Quod non sit periculum varius intellectus in eisdem Scripturae verbis, si sensus ipse congruat veritati. <<<     >>> XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XVI. De duobus generibus doctrinarum gentilium, et quae sint illae quae instituerunt homines.

1 Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum quas instituerunt homines; alterum earum quas animadverterunt iam peractas, aut divinitus institutas.
2 Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est.
3 Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendum sicut Deum creaturam, vel partem ullam creaturae, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum doemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae.
4 Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate, aruspicum et augurum libri.
5 Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina contemnit, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis quas characteres vocant, sive in quibusdam rebus suspendendis atque illigandis, non propter vim naturae quodammodo ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes occultas aut manifestas.
6 Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur.
7 Nam et ipsi, quamvis veram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consectentur, et aliquando etiam pervestigent, tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel actionum eventa praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem.
8 Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quaecunque in habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos differentia placuit; et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas, aut non omnino, aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus et aestimationibus, sua cuique civitati et populo sunt propria, et caetera huiusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diversos populos variae essent, nec in ipsis populis singulis pro arbitrio suorum principum mutarentur.
9 Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum vitae necessarium proficiunt, nequaquam est fugienda Christiano; imo etiam, quantum satis est, intuenda, memoriaque retinenda.
10 Ad hanc partem etiam pertinent litterarum figurae, quae pro libitu hominum constitutae sunt, nec tamen omnibus gentibus communes, sed alias Hebraea, alias Graeca, alias Latina gens habet, et caeterae quaedam gentes, similiter ad proprietatem linguaesuae, litteras sibi secundum placitum formaverunt.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.194

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik