Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XV. Quod non sit periculum varius intellectus in eisdem Scripturae verbis, si sensus ipse congruat veritati.
| 1 | Quando autem ex eisdem Scripturae verbis non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati, ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante, qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris, per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis quae fidei rectae non refragatur, exculpat, testimonium habens a quocunque alio loco divinorum eloquiorum. |
| 2 | Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit; et certe Dei Spiritus qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret quia ex ipsa veritate subnixa providit. |
| 3 | Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari? Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. |
| 4 | Sed haec consuetudo periculosa est. |
| 5 | Per Scripturas enim divinas ita multo tutius ambulatur, si hoc exhibemus, ut cum aliqua verbis translatis opaca scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam, aut, si habeat, ex eadem Scriptura ubicunque eis inventis atque adhibitis testibus, terminetur. |
| 6 | Sed haec in praesenti de signis dicta sufficiant. |
| 7 | Caeterum qui plenius de his scire desiderat, in libris sancti Augustini de Doctrina Christiana, unde haec excerpsimus, quaerat et inveniet. |
| 8 | Hinc de his quae in gentilibus doctrinis exercentur, et quae liberales dicuntur artes, quid conferant utilitatis, si perscrutentur his qui canonicas Scripturas legunt, quantum valeo, explicabo. |