Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XIV. De varia significatione verborum, quae constat in contrarietate et diversitate.
| 1 | Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus ita esse scriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. |
| 2 | Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum (Luc. XII); et in laude cum diceret: Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaret (Luc. XIII). |
| 3 | Huius igitur varietatis observatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut diversa significent. |
| 4 | Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. |
| 5 | Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Iuda (Apoc. V). |
| 6 | Significat et diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V) Serpens in bono: Estote astuti ut serpentes (Matth. X). |
| 7 | In malo autem: Serpens Evam seduxit astutia sua (II Cor. XII). |
| 8 | In bono, panis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI). |
| 9 | In malo, panis: Panis occultus libenter editur (Prov. IX). |
| 10 | Sic et alia plurima. |
| 11 | Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia non nisi manifesta commemorari debuerunt. |
| 12 | Sunt autem quae incertum est in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est misto (Psal. LXXIV). |
| 13 | Incertum est enim utrum iram Domini significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad gentem transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita. |
| 14 | Cum vero res eadem non in contraria, sed tamen in significatione ponitur diversa, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus; et Spiritum sanctum, unde est illud: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII), et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur. |
| 15 | Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligatur obscuris. |
| 16 | Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV), quam ex hoc loco ubi legitur: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V.) |