monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XII. De ambiguis propriis. <<<     >>> XIV. De varia significatione verborum, quae constat in contrarietate et diversitate.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata.

1 Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id est translatam, quasi propriam sequi, adiungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere.
2 Demonstrandus est igitur proprius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit, et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas.
3 Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet.
4 Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sensit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere.
5 Non enim praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum.
6 Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum.
7 Cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo, et quolibet corpore non propter Deum.
8 Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur.
9 Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt.
10 Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus removeantur impedimenta flagitiorum, aut adiumenta quaerantur.
11 Item quod agit charitas quod sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur.
12 Et hic praecedit utilitas: quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri.
13 Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur.
14 Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur, ex persona Dei vel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum valet.
15 Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit, sicuti est illud Apostoli: Thesaurizasti tibi, inquit, iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, et reliqua. (Rom. II.) Ergo in locutionibus figuratis regula sit huiusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur.
16 Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.
17 Si praeceptiva locutio est, aut flagitium, aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam iubens, non est figurata.
18 Si autem flagitium aut facinus videtur iubere, aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est.
19 Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VII).
20 Facinus vel flagitium videtur iubere.
21 Figurata ergo est, praecipiens passioni Domini esse communicandum, et suaviter atque utiliter recolendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit.
22 Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII).
23 Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit; sed quod sequitur: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius, malevolentiae facinus putes iuberi.
24 Ne igitur putaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subvenitur.
25 Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdat eam (Matth. X), non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat.
26 Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem.
27 Posterior pars huius sententiae videtur vetare beneficentiam.
28 Intelligas ergo figurate positum, pro peccato peccatorem, ut peccatum eius non suscipias.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.188

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , XII. De ambiguis propriis. <<<     >>> XIV. De varia significatione verborum, quae constat in contrarietate et diversitate.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik