Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XII. De ambiguis propriis.
| 1 | Rarissime ergo et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio. |
| 2 | Nam quod scriptum est, Non est abscondituma te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti, utrum correpta littera os pronuntiet, an producta. |
| 3 | Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. |
| 4 | Sed talia linguae praecedentis inspectione id iudicantur: nam in Graeco non στόμα sed ὀστέον positum est. |
| 5 | Item illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (II Cor. XIII). |
| 6 | Si tantummodo dixisset, quae praedico vobis, neque subiunxisset praedixi, dubium esset utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset syllaba media; nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait sicut praedicavi, sed sicut praedixi. |
| 7 | Sed quia haec raro, ut praediximus, verba inveniuntur, quae non facilem habeant solutionem, ad verborum translatorum ambiguitates stylum vertamus, quae non mediocrem curam industriamque desiderant. |
| 8 | Nam in principio cavendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. |
| 9 | Ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). |
| 10 | Nulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestias antecellit, hoc est intelligentia, carni subiicitur sequendo scilicet solam litteram. |
| 11 | Qui enim sequitur litteram translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem. |
| 12 | Et ea est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse. |
| 13 | Quae tamen servitus in Iudaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. |
| 14 | Gentes autem simulacra manufacta deos habebant, et si quando aliqui eorum illa tanquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. |
| 15 | Sed ab hac utraque servitute, veniens Christus veritatis suae luce illuminans, omnes in se credentes veraciter liberavit. |