Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant.
| 1 | Ambiguitas autem Scripturae, aut in verbis propriis est, aut in translatis. |
| 2 | Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est, ne male distinxerimus aut pronuntiaverimus. |
| 3 | Cum ergo adhibita intentio incertum esse praeviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit. |
| 4 | Quod si ambae, vel etiam omnes, si plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur. |
| 5 | Iam nunc exempla considera. |
| 6 | Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I), ut alius sit sensus: Verbum erat hoc in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. |
| 7 | Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: Et Deus erat Verbum. |
| 8 | Deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum. |
| 9 | Illa vero distinctionis ambiguitas, neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. |
| 10 | Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos (Phil. I). |
| 11 | Incertum enim utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. |
| 12 | Sed quoniam ita sequitur, multo enim optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. |
| 13 | Quae ambiguitas uno consequenti verbo diiudicatur, quod positum est, enim. |
| 14 | Quam particulam quia abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. |
| 15 | Sic ergo distinguendum est, et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus, quam dictionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. |
| 16 | Et tanquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam, multo enim magis optimum, inquit. |
| 17 | Cur autem e duobus compellitur? Quia manendi est necessitas, quam ita subiecit: Manere in carne necessarium propter vos. |
| 18 | Ubi neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere curet. |
| 19 | Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII.). |
| 20 | Dubium est quippe, utrum Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta corpore et spiritu, an Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos (sic). |
| 21 | Tales ergo distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt. |
| 22 | Quaecunque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus; quae nisi lectoris nimia perturbantur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis contexione sermonis. |
| 23 | Quod si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. |
| 24 | Quali autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse (Ioan. I), sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis, non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit. |