monumenta.ch > Hrabanus Maurus > et quod eam temere alicui legere non liceat. > CAPUT VII. De vespertina celebratione. > si sensus ipse congruat veritati. > CAPUT VII. De diaconis. > CAPUT III. De officio primae horae. > CAPUT III. De tonsura clericorum. > CAPUT XI. De ambiguis signis quomodo constant. > CAPUT XV. De litaniis. > 101. > CAPUT XV. De superhumerali. > CAPUT XXV. De astronomia. > CAPUT LVII. De regula fidei. > CAPUT XVII. Quae divinitus instituta investigaverunt. > et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare. > CAPUT XI. > CAPUT XIII. Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata. > CAPUT XIX. De rhetorica. > CAPUT XII. De ambiguis propriis. > CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi. > et speciebus eius. > CAPUT XXIII. De geometria. > CAPUT XXII. De arithmetica. > CAPUT XXVI. De philosophorum libris. > CAPUT XI. De lectoribus. > CAPUT LVI. De symbolo. > CAPUT X. De translatis ignotis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , IX. De ignotis signis. <<<     >>> XI. De ambiguis signis quomodo constant.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT X. De translatis ignotis.

1 In translatis vero signis, si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt.
2 Aliquid enim ad similitudinem valet, et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare iussus est cui oculos Dominus luto de sputo facto iunxerat; quod tamen nomen linguae incognitae nisi evangelista interpretatus esset, tamen magnus intellectus lateret.
3 Sic etiam multa quae ab auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt nomina Hebraea, non est dubitandum habere non parvam vim atque adiutorium ad solvenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari.
4 Quod nonnulli eiusdem linguae periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses; sive etiam locorum nomina; quid sit Hierusalem, vel Sion, vel Iericho, vel Libanus, vel Iordanis, et quaecunque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina; quibus apertis et interpretatis, multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur.
5 Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones cum ignoramus vel animalium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur.
6 Nam et de serpente, quod notum est, totum corpus eum pro capite obiicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quo Dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides Christiana tanquam necetur in nobis, si parcentes corpori, negemus Deum.
7 Vel illud quod per cavernae angustias coarctatus, deposita veteri tunica, vestes novas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam, exuendumque veterem hominem sicut Apostolus dicit, ut induamur novo (Col. III), et exeundum per angustias dicente Domino, Intrate per angustam portam (Matth. VII).
8 Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines, quas de hoc animante Scriptura dare consuevit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem.
9 Sic lapidum, sic herbarum, vel quaeque tenentur radicibus.
10 Nam et carbunculi notitia quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicunque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae fores.
11 Nec aliam ob causam facile est intelligere pacem perpetuam significari olivae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia novimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere perenniter.
12 Multi autem per ignorantiam hyssopi dum nesciunt quam vim habeat, vel ad purgandum pulmonem, vel ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino invenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo et mundabor (Psal. L).
13 Numerorum etiam imperitia, et musicarum rerum ignorantia, multa faciunt non intelligi translate ac musice posita in Scripturis; de quibus quando de singulis disciplinis disputabimus, apertius edisseremus, de ambiguis nunc dicturi.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.182

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik