monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt. <<<     >>> X. De translatis ignotis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT IX. De ignotis signis.

1 Ignotorum autem signorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet; namque aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio.
2 Quae si ex aliis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus, aut lingua eadem, si et otium est et ingenium ediscenda, aut plurimum interpretum consulenda collatio.
3 Si autem ipsius linguae nostrae, id est Latinae, aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt.
4 Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus, ut cum peritior occurrerit, de eo quaeri possit, vel talis lectio, quae vel praecedentibus, vel consequentibus, velocius [vel utrisque] ostendat, quam vim habeat, quidque significet quod ignoramus, facile adiuvante memoria possimus advertere et discere.
5 Debet autem studere, is qui propriorum signorum peritus esse vult, id est, quantum ad sermones pertinet, ut et certam cognoscat vim verborum, et proprium sciat modum locutionum, quod a grammaticis et rhetoribus non mediocriter discere (qui vult) valet.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.181

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik