monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis. > CAPUT VI. De officio nonae horae. > CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , VII. De canone Hebraeorum, quomodo apud eos tripartitus est ordo divinarum Scripturarum. <<<     >>> IX. De ignotis signis.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt.

1 Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis signis obteguntur.
2 Sunt autem signa propria vel translata.
3 Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bovem cum intelligimus pecus, quod omnes nobiscum Latinae linguae homines hoc nomine vocant.
4 Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus pecus, quod isto nomine appellari solet; sed rursus per illud pecus intelligimus evangelistam quem significavit Scriptura, interpretante Apostolo et dicente: Bovem triturantem non infrenabis (I Cor. IX).
5 Ad propria autem signa pertinent verba, quae prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi, quocunque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit.
6 Sed quia verberato aere statim transeunt, nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum et ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua.
7 Ista signa ergo non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt.
8 Sed gratia Dei misericorditer provisum est, ut Scriptura divina quae in prima illa lingua, qua homines primi locuti sunt primitus conscripta est, ab ipsa per varia interpretum officia ad notitiam hominum deferretur, ne humana miseria fame verbi Dei deficiens, sine remedio in aeternum periret, servato tamen ordine, quem maxime canon invenit harum Scripturarum illis tribus linguis, quae in cruce redemptoris et Salvatoris nostri dedicatae sunt, Hebraea videlicet, Graeca et Latina, ad insinuandam sanctae Trinitatis fidem, in tribus mundi partibus tripartito humano generi principaliter commendari, ut ex his unaquaeque gens et natio propriae linguae adminiculo intellectum sibi salubrem attraheret, interpretando ac colloquendo sensum eumdem canonicum propriis verbis.
9 Sed quia praediximus, quod aut in ignotis signis, aut in ambiguis haereret intellectus, ut non facile intelligerentur quae scripta sunt, de ambiguis signis post loquemur, nunc de incognitis agimus.
10 Agere enim decrevimus, ut si Dominus vellet, quaecunque in praedictis duobus signis necessaria essent ad discendum nobis, distributo ordine modoque disposito, quantum possemus conscriberemus, unde oportebat, ut de ignotis propriis signis post ageremus, in quibus radix et initium discendi consistit.
11 Deinde de ignotis translatis, in quibus subtilitas et utilitas lectionis habetur, postea vero de ambiguis signis, propriis atque translatis, quibus ad purum elicitis, et secundum veritatem inventis, firmitas et integritas lectionis generatur.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.179

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik