Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT VII. De canone Hebraeorum, quomodo apud eos tripartitus est ordo divinarum Scripturarum.
| 1 | Notandum tamen quod Hebraei Vetus Testamentum, Esdra auctore iuxta numerum litterarum suarum in XXII libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, legis scilicet, prophetarum et hagiographorum. |
| 2 | Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, qui est Genesis. |
| 3 | Secundus Ellesmot, qui est Exodus. |
| 4 | Tertius Vaiicra, qui est Leviticus. |
| 5 | Quartus Vaiedabbet, qui est Numerus. |
| 6 | Quintus Ellehadabarim, quod est Deuteronomium. |
| 7 | Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thorath, Latini legem appellant, proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. |
| 8 | Secundus ordo prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosue bennun, qui Latine Iesu Nave dicitur. |
| 9 | Secundus Sophthim, qui est Iudicum. |
| 10 | Tertius Samuel, qui est Regum primus. |
| 11 | Quartus Malachim, qui est Regum secundus. |
| 12 | Quintus Isaias. |
| 13 | Sextus Ieremias. |
| 14 | Septimus Ezechiel. |
| 15 | Octavus Thereasar, qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri quia sibi pro parvitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. |
| 16 | Tertius ordo Hagiographorum, id est, sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob; secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur; tertius Massoth, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, qui est Ecclesiastes; quintus Sirhasirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibrehaiomim, quod est Verba dierum, id est, Paralipomenon; octavus Esdras; nonus est Esther. |
| 17 | Qui simul omnes V, et VIII, et IX, fiunt XXII, sicut superius sunt comprehensi. |
| 18 | Quidam autem Ruth, et Cinoth, quod Latine dicitur lamentatio Ieremiae, hagiographis adiiciunt, et viginti quatuor volumina Veteris Testamenti faciunt, iuxta XXIV seniores, qui ante conspectum Dei assistunt. |
| 19 | Isti sunt libri qui apud Hebraeos canonicam auctoritatem habent. |
| 20 | Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti, eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est, secundus Ecclesiasticus, tertius Tobiae, quartus Iudith, quintus et sextus Machabaeorum, quos licet Iudaei inter apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros honorat et praedicat. |
| 21 | In Novo autem Testamento duo sunt ordines, primus Evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus Apostolicus, in quo sunt Epistolae apostolorum Petri, Iacobi, Ioannis, Iudae et Pauli, et liber Actus apostolorum, et Apocalypsis. |
| 22 | In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei, cuius operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, et si nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere. |
| 23 | Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi, vel regulae credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt, quae tanto quisque plura invenit, quanto est intelligentia capacior. |
| 24 | In his enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem, mores vivendi, spem scilicet atque charitatem; cum vero facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda, pergendum est ut ad obscuriores locutiones illustrandas, de manifestioribus sumantur exempla, et quaedam certarum sententiarum testimonia, dubitationem certis auferant, in qua re memoria valet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari. |