Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas.
| 1 | Sed nos his ita praelibatis, ad tertium illum gradum, id est scientiam, considerationem referamus, de qua disserere quod Dominus suggesserit atque tractare instituimus. |
| 2 | Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu, iam tamen lectione, duntaxat eas quae appellantur canonicae, nam caeteras securus legat fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillum animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praeiudicent aliquid contra sanam intelligentiam. |
| 3 | In canonicis autem Scripturis, ecclesiarum catholicarum quamplurimam auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sunt quae apostolicas sedes habere, et Epistolas accipere meruerunt. |
| 4 | Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis praeponat eis quas quidam non accipiunt, in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas paucioris minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. |
| 5 | Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto. |
| 6 | Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus his libris continetur (ut breviter dicam) Veteris Testamenti XLV, Novi autem XXVII, qui sunt LXXII. Quorum omnium nomina et seriem, et auctoritatem, quia in superiori libro quantum potui descripsi, non necesse credimus iterare. |