monumenta.ch > Hrabanus Maurus > qui ad sacrum ordinem accedere volunt. > 4. > 102. > CAPUT XX. De dialectica. > CAPUT VI. De modo legendi sacras Scripturas. > CAPUT PRIMUM. De officiis et orationibus canonicarum horarum. > CAPUT PRIMUM. De una Ecclesia Dei. > CAPUT XX. De quadragesimali ieiunio. > CAPUT IX. De ignotis signis. > CAPUT VI. De officio nonae horae. > CAPUT VIII. Unde fit quod non intelliguntur quae scripta sunt. > CAPUT XX. De dalmatica. > ad charitatis perfectionem perveniat.
Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., , IV. De gradibus sapientiae et charitatis. <<<     >>> VI. De modo legendi sacras Scripturas.

Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT V. Quod is qui ad sapientiae integritatem pervenit, ad charitatis perfectionem perveniat.

1 Quicunque igitur ad sapientiae culmen pervenit, ad fastigium charitatis perveniat necesse est, quia nemo perfecte sapit, nisi is qui recte diligit.
2 Quando enim quis per gradus supra dictos ad sapientiae plenitudinem studet pervenire, nihil aliud agit, nisi ut ad perfectionem charitatis perveniat, et quantum perficit in sapientia, tantum in charitate.
3 Praediximus enim quod in cogitatione perfecta sapientiae, beatitudo vera consisteret, hoc idem dicimus et de charitate, quia in dilectione perfecta charitatis beatitudo summa consistit.
4 Nam creator omnium Deus, qui beatitudo nostra est, utrorumque nomine aequaliter nuncupatur, sicut in libro Sapientiae de eo scriptum est: Omnium, inquit, artifex docuit me sapientia.
5 Est enim illa Spiritus intellectus, sanctus, unicus, etc. (Sap. VII).
6 Et apostolus Ioannes: Deus, inquit, charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Ioan. IV).
7 Nam Salvator in Evangelio sapientiam et charitatem unum esse intelligi volens, ad Patrem dixit: Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Ioan. XVII).
8 Quisquis ergo percipit plenam notitiam Dei, simul habet in se perfectam dilectionem Dei, et his ambobus fruens, aeternam beatitudinem adepto summo bono tenebit.
Hrabanus Maurus HOME

bsb36060.175

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik