Hrabanus Maurus, De clericorum institutione, LIBER TERTIUS., CAPUT IV. De gradibus sapientiae et charitatis.
| 1 | Ante omnia enim opus est ei qui desiderat ad sapientiae pervenire culmen, Dei timore converti, ad cognoscendum eius voluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. |
| 2 | Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat, et quasi clavatis carnibus, omnes superbiae motus ligno crucis affigat. |
| 3 | Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere divinae Scripturae, sive intellectae si aliqua vitia nostra percutit, sive non intellectae quasi nos melius sapere meliusque percipere possimus, sed cogitare potius, et credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiamsi lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. |
| 4 | Post istos duos gradus timoris atque pietatis, ad tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere constitui. |
| 5 | Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud invenitur usquam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum, et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, proximum vero tanquam seipsum, id est, ut iam proximi dilectio, sicut etiam nostri referatur in Deum. |
| 6 | Quisquis ergo Scripturas sacras vel quamlibet partem earum intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit quemadmodum oportebat eum scire. |
| 7 | Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis, et prophetia militat, fides, spes, charitas; sed fidei succedit spes, et spei succedit beatitudo; charitas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. |
| 8 | Cum ergo quatuor diligenda sunt, unum quod super nos, id est Deus; alterum quod nos sumus, id est anima ad imaginem Dei creata; tertium quod iuxta nos est, id est alter homo; quartum quod infra nos, id est corpus; de secundo, et quarto nulla praecepta danda erant. |
| 9 | Quantumlibet enim homo excitat a charitate, remanet illi tamen dilectio sui, et dilectio corporis sui, restabat ut de illo quid supra nos est, et de illo quod iuxta nos est, praecepta sumeremus. |
| 10 | Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Omnis quippe homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. |
| 11 | Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum, item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo. |
| 12 | Omnes autem homines aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possimus, his potissimum consulendum est, qui locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius nobis, quasi quadam sorte iunguntur. |
| 13 | Velle tamen debemus, ut omnes homines nobiscum diligant, et totum quod eos vel adiuvamus, vel adiuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. |
| 14 | Iure enim continuatur scientiae charitas, quia solummodo scientiae fructus in charitate consistit. |
| 15 | Scientia, ait Apostolus, inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII). |
| 16 | Si ergo appetendum est quod inflat, multo magis quod aedificat, ut cum scimus voluntatem Dei, diligamus obedire Deo, ut perveniamus ad Deum. |
| 17 | Nam ista scientia bonae spei hominem se non iactantem, sed lamentantem facit, quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adiutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est, fortitudinis. |
| 18 | Quaeritur et sititur iustitia; hoc enim affectu ab omni mortifera iucunditate rerum transeuntium saepe extrahitur, et inde se avertens, convertit ad dilectionem aeternorum, immutabilem scilicet unitatem, eamdemque Trinitatem, quam ibi aspexerit, quantum potest, in longinquo radiantem, suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit, in quinto gradu, hoc est. |
| 19 | in consilio misericordiae purgat animam tumultuantem quodammodo, atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. |
| 20 | Hic vero se in dilectione proximi non ignaviter exercet, in eaque perficitur, et spe iam plenus atque integer viribus, cum pervenerit usque ad amici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi iam ipsum oculum purgat, quo videri Deus potest ab eis, qui huic saeculo moriuntur, nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo, in quantum autem huic vivunt non vident, et ideo quamvis iam certior, et non solum tolerabilior, sed etiam iucundior species lucis illius incipit apparere, in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur, quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur, quamvis conversationem habeamus in coelis. |
| 21 | In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati nec seipsum quidem praeferat, ut conferat proximum, ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. |
| 22 | Erit ergo iste sanctus tam simplici corde, atque mundato, ut neque hominibus, placendi studio detorqueatur a vero, nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum suorum quae adversantur huic vitae. |
| 23 | Talis filius ad sapientiam ascendit, quae ultima et septima est, qua pacatur, tranquillusque perfruitur. |
| 24 | Initium enim sapientiae timor Domini, ab illo enim usque ad ipsam, per hos gradus ascenditur et venitur. |